01/01/year
Alciato XVIII: Prudentes

Iane bifrons, qui iam transacta futuraque calles, / Quique retro sannas, sicut et ante, vides: / Te tot cur oculis, cur fingunt vultibus? An quod / Circumspectum hominem forma fuisse docet?
[English - Image] Alciatus Blog
01/08/year
Alciato L: Dolus in suos

Altilis allectator anas, et caerula pennis, / Assueta ad dominos ire redire suos, / Congeneres cernens volitare per aera turmas, / Garrit, in illarum se recipitque gregem, / Praetensa incautas donec sub retia ducat: / Obstrepitant captae, conscia at ipsa silet. / Perfida cognato se sanguine polluit ales, / Officiosa aliis, exitiosa suis.
[English - Image] Alciatus Blog
01/15/year
Alciato VII: Non tibi, sed religioni

Isidis effigiem tardus gestabat asellus, / Pando verenda dorso habens mysteria. / Obvius ergo Deam quisquis reverenter adorat, / Piasque genibus concipit flexis preces. / Ast asinus tantum praestari credit honorem / Sibi, et intumescit, admodum superbiens: / Donec eum flagris compescens, dixit agaso, / Non es Deus tu, aselle, sed Deum vehis.
[English - Image] Alciatus Blog
01/22/year
Alciato CLXXV: Alius peccat, alius plectitur

Arripit ut lapidem catulus, morsuque fatigat, / Nec percussori mutua damna facit. / Sic plerique sinunt veros elabier hostes / Et quos nulla gravat noxia, dente petunt.
[English - Image] Alciatus Blog
01/29/year
Alciato LVIII: In eos qui supra vires quicquam audent

Dum dormit, dulci recreat dum corpora somno / Sub picea, et clavam caeteraque arma tenet, / Alciden Pygmaea manus prosternere letho / Posse putat, vires non bene docta suas. / Excitus ipse, velut pulices, sic proterit hostem, / Et saevi implicitum pelle leonis agit.
[English - Image] Alciatus Blog
02/05/year
Alciato CLVIII: Terminus

Quadratum infoditur firmissima tessera saxum, / Stat cirrata super pectore imago tenus, / Et sese nulli profitetur cedere: talis / Terminus est, homines qui scopus unus agit. / Est immota dies, praefixaque tempora fatis, / Deque ferunt primis ultima iudicium.
[English - Image] Alciatus Blog
02/12/year
Alciato LXIV: In eum qui sibi damnum apparat

Capra, lupum non sponte meo nunc ubere lacto, / Quod male pastoris provida cura iubet. / Creverit ille simul, mea me post ubera pascet: / Improbitas nullo flectitur obsequio.
[English - Image] Alciatus Blog
02/19/year
Alciato CIV: In astrologos

Icare, per superos qui raptus et aera, donec / In mare praecipitem cera liquata daret, / Nunc te cera eadem, fervensque resuscitat ignis, / Exemplo ut doceas dogmata certa tuo. / Astrologus caveat quicquam praedicere: praeceps / Nam cadet impostor dum super astra volat.
[English - Image] Alciatus Blog
02/26/year
Alciato CLIX: Opulenti haereditas

Patroclum falsis rapiunt hinc Troes in armis, / Hinc socii, atque omnis turba Pelasga vetat. / Obtinet exuvias Hector, Graecique cadaver. / Haec fabella agitur cum vir optimus obit. / Maxima rixa oritur, tandem sed transigit haeres, / Et corvis aliquid, vulturiisque sinit.
[English - Image] Alciatus Blog
03/05/year
Alciato CLXVII: In eum, qui truculentia suorum perierit

Delphinem invitum me in littora compulit aestus, / Exemplum, infido quanta pericla mari. / Nam si nec propriis Neptunus parcit alumnis. / Quis tutos homines navibus esse putet?
[English - Image] Alciatus Blog
03/12/year
Alciato CLXXVIII: Ex bello pax

En galea, intrepidus quam miles gesserat, et qua / Saepius hostili sparsa cruore fuit; / Parta pace apibus tenuis concessit in usum / Alveoli, atque favos, grataque mella gerit. / Arma procul iaceant: fas sit tunc sumere bellum / Quando aliter pacis non potes arte frui.
[English - Image] Alciatus Blog
03/19/year
Alciato CLXXIV: Parem delinquentis et suasoris culpam esse

Praeconem lituo perflantem classica victrix / Captivum in tetro carcere turba tenet. / Queis ille excusat, quod nec sit strenuus armis, / Ullius aut saevo laeserit ense latus. / Huic illi: Quin ipse magis timidissime peccas, / Qui clangore alios aeris in arma cies.
[English - Image] Alciatus Blog
03/26/year
Alciato VIII: Qua dii vocant, eundum

In trivio mons est lapidum: supereminet illi / Trunca Dei effigies, pectore facta tenus. / Mercurii est igitur tumulus: suspende viator / Serta Deo, rectum qui tibi monstret iter. / Omnes in trivio sumus, atque hoc tramite vitae / Fallimur, ostendat ni Deus ipse viam.
[English - Image] Alciatus Blog
04/02/year
Alciato XIV: Consilio et virtute Chimaeram superari

Bellerophon ut fortis eques superare Chimaeram / Et Lycii potuit sternere monstra soli; / Sic tu Pagaseis vectus petis aethera pennis. / Consilioque animi monstra superba domas.
[English - Image] Alciatus Blog
04/09/year
Alciato CLXXXIII: Antiquissima quaeque commentitia

Pallenaee senex, cui forma est histrica, Proteu, / Qui modo membra viri fers, modo membra feri: / Dic age, quae species ratio te vertit in omnes, / Nulla sit ut vario certa figura tibi? / Signa vetustatis, primaevi et praefero saecli, / De quo quisque suo somniat arbitrio.
[English - Image] Alciatus Blog
04/16/year
Alciato LXXI: Invidia

> Squallida vipereas manducans foemina carnes, / Cuique dolent oculi, quaeque suum cor edit, / Quam macies et pallor habent, spinosaque gestat / Tela manu: talis pingitur Invidia.
[English - Image] Alciatus Blog
04/23/year
Alciato CLIII: Aere quandoque salutem redimendam

Et pedibus segnis, tumida et propendulus alvo, / Hac tamen insidias effugit arte fiber. / Mordicus ipse sibe medicata virilia vellit, / Atque abicit, sese gnarus ob illa peti. / Huius ab exemplo disce non parcere rebus, / Et, vitam ut redimas, hostibus aera dare.
[English - Image] Alciatus Blog
04/30/year
Alciato CV: Qui alta contemplantur, cadere

Dum turdos visco, pedica dum fallit alaudas, / Et iacta altivolam figit arundo gruem, / Dipsada non prudens auceps pede perculit: ultrix / Illa mali, emissum virus ab ore iacit. / Sic obit, extento qui sidera respicit arcu, / Securus fati, quod iacet ante pedes.
[English - Image] Alciatus Blog
05/07/year
Alciato CLXV: Inanis impetus

Lunarem noctu, ut speculum, canis inspicit orbem, / Seque videns, alium credit inesse canem, / Et latrat: sed frustra agitur vox irrita ventis, / Et peragit cursus surda Diana suos.
[English - Image] Alciatus Blog
05/14/year
Alciato XLIII: Spes proxima

Innumeris agitur Respublica nostra procellis, / Et spes venturae sola salutis adest: / Non secus ac navis medio circum aequore, venti / Quam rapiunt, salsis iamque fatiscit aquis. / Quod si Helenae adveniant, lucentia sidera, fratres: / Amissos animos spes bona restituit.
[English - Image] Alciatus Blog
05/21/year
Alciato LXII: De vespertilione

Vespere quae tantum volitat, quae lumine lusca est, / Quae cum alas gestet, caetera muris habet; / Ad res diversas trahitur. Mala nomina primum / Signat, quae latitant, iudiciumque timent. / Inde et Philosophos, qui dum caelestia quaerunt, / Caligant oculis, falsaque sola vident. / Tandem et versutos, cum clam sectentur utrumque / Acquirunt neutra qui sibi parte fidem.
[English - Image] Alciatus Blog
05/28/year
Alciato LXXXV: Avaritia

Heu miser in mediis sitiens stat Tantalus undis, / Et poma esuriens proxima habere nequit. / Nomine mutato de te id dicetur avare, / Qui, quasi non habeas, non frueris quod habes.
[English - Image] Alciatus Blog
06/04/year
Alciato CLXXXVIII: Submovendam ignorantiam

Quod monstrum id? Sphinx est. Cur candida virginis ora, / Et volucrum pennas, crura leonis habet? / Hanc faciem assumpsit rerum ignorantia: tanti / Scilicet est triplex caussa et origo mali. / Sunt quos ingenium leve, sunt quos blanda voluptas, / Sunt et quos faciunt corda superba rudes. / At quibus est notum, quid Delphica littera possit, / Praecipitis monstri guttura dira secant. / Namque vir ipse bipesque tripesque et quadrupes idem est, / Primaque prudentis laurea, nosse virum.
[English - Image] Alciatus Blog
06/11/year
Alciato XXX: Gratiam referendam

> Aerio insignis pietate ciconia nido, / Investes pullos, pignora grata fovet. / Taliaque expectat sibi munera mutua reddi, / Auxilio hoc quoties mater egebit anus. / Nec pia spem soboles fallit, sed fessa parentum / Corpora fert humeris, praestat et ore cibos.
[English - Image] Alciatus Blog
06/18/year
Alciato CLXII: Auxilium nunquam deficiens

Bina pericla unis effugi sedulus armis, / Cum premererque solo, cum premererque salo. / Incolumem ex acie clypeus me praestitit: idem / Navifragum apprensus littora adusque tulit.
[English - Image] Alciatus Blog
06/25/year
Alciato LXVI: Oblivio paupertatis parens

Cum lupus esuriens mandit cervarius escam / Praeque fame captum devorat hinnuleum, / Respiciat si forte alio, vel lumina vertat, / Praesentem oblitus quem tenet ungue cibum, / Quaeritat incertam (tanta est oblivio) praedam. / Qui sua neglexit, stulte aliena petit.
[English - Image] Alciatus Blog
07/02/year
Alciato XXXVI: Obdurandum adversus urgentia

Nititur in pondus palma, et consurgit in arcum, / Quomagis et premitur, hoc mage tollit onus: / Fert et odoratas, bellaria dulcia, glandes, / Queis mensas inter primus habetur honos. / I, puer, et reptans ramis has collige: mentis / Qui constantis erit, praemia digna feret.
[English - Image] Alciatus Blog
07/09/year
Alciato CLXXXIX: Mentem, non formam, plus pollere

Ingressa vulpes in Choragi pergulam, / Fabre expolitum invenit humanum caput, / Sic eleganter fabricatum, ut spiritus / Solum deesset, caeteris vivisceret. / Id illa cum sumpsisset in manus, ait: / O quale caput est: sed cerebrum non habet.
[English - Image] Alciatus Blog
07/16/year
Alciato CXXI: Paupertatem summis ingeniis obesse

Dextra tenet lapidem, manus altera sustinet alas: / Ut me pluma levat, sic grave mergit onus. / Ingenio poteram superas volitare per arces, / Me nisi paupertas invida deprimeret.
[English - Image] Alciatus Blog
07/23/year
Alciato CLXVI: Aliquid mali propter vicinum malum

Raptabat torrens ollas, quarum una metallo, / Altera erat figuli terrea facta manu. / Hanc igitur rogat illa, velit sibi proxima ferri, / Iuncta ut praecipites utraque sistat aquas. / Cui lutea: Haud nobis tua sunt commercia curae, / Ne mihi proximitas haec mala multa ferat. / Nam seu te nobis, seu nos tibi conferat unda, / Ipsa ego te fragilis sospite sola terar.
[English - Image] Alciatus Blog
07/30/year
Alciato C: In iuventam

Natus uterque Iovis, tener atque imberbis uterque, / Quem Latona tulit, quem tulit et Semele, / Salvete, aeterna simul et florete iuventa, / Numine sit vestro quae diuturna mihi. / Tu vino curas, tu victu dilue morbos, / Ut lento accedat curva senecta pede.
[English - Image] Alciatus Blog
08/06/year
Alciato CLXI: Mutuum auxilium

Loripedem sublatum humeris fert lumine captus, / Et socii haec oculis munera retribuit. / Quo caret alteruter, concors sic praestat uterque: / Mutuat hic oculos, mutuat ille pedes.
[English - Image] Alciatus Blog
08/13/year
Alciato CXV: In oblivionem patriae

Iamdudum missa patria, oblitusque tuorum, / Quos tibi seu sanguis, sive paravit amor; / Romam habitas nec cura domum subit ulla reverti, / Aeternae tantum te capit urbis honos. / Sic Ithacum praemissa manus dulcedine loti / Liquerat et patriam, liquerat atque ducem.
[English - Image] Alciatus Blog
08/20/year
Alciato LXXXVI: In avaros

> Septitius populos inter ditissimus omnes, / Arva senex nullus quo magis ampla tenet: / Defraudans geniumque suum, mensasque paratas, / Nil praeter betas duraque rapa vorat. / Cui similem dicam hunc, inopem quem copia reddit? / Anne asino? sic est: instar hic eius habet. / Namque asinus dorso pretiosa obsonia gestat, / Seque rubo, aut dura carice pauper alit.
[English - Image] Alciatus Blog
08/27/year
Alciato CXXIX: Male parta, male dilabuntur

Milvus edax, nimiae quem nausea torserat escae, / Hei mihi, mater, ait, viscera ab ore fluunt. / Illa autem, Quid fles? Cur haec tua viscera credas, / Qui rapto vivens sola aliena vomis?
[English - Image] Alciatus Blog
09/03/year
Alciato XCIX: Ars naturam adiuvans

Ut sphaerae Fortuna, cubo sic insidet Hermes: / Artibus hic, variis casibus illa praeest: / Adversus vim fortunae est ars facta: sed artis / Cum fortuna mala est, saepe requirit opem. / Disce bonas artes igitur studiosa iuventus, / Quae certae secum commoda sortis habent.
[English - Image] Alciatus Blog
09/10/year
Alciato CLV: De Morte et Amore

Errabat socio Mors iniuncta Cupidine: secum / Mors pharetras, parvus tela gerebat Amor. / Divertere simul, simul una et nocte cubarunt: / Caecus Amor, Mors hoc tempore caeca fuit. / Alter enim alterius male provida spicula sumpsit, / Mors aurata, tenet ossea tela puer / Debuit inde senex qui nunc Acheronticus esse, / Ecce amat, et capiti florea serta parat. / At ego mutato quia Amor me perculit arcu, / Deficio, iniiciunt et mihi fata manum. / Parce puer, Mors signa tenens victricia parce: / Fac ego amem, subeat fac Acheronta senex.
[English - Image] Alciatus Blog
09/17/year
Alciato XCV: Captivus ob gulam

Regnatorque penus, mensaeque arrosor herilis / Ostrea mus summis vidit hiulca labris. / Queis teneram apponens barbam, falsa ossa momordit: / Ast ea clauserunt tacta repente domum; / Deprensum et tetro tenuerunt carcere furem, / Semet in obscurum qui dederat tumulum.
[English - Image] Alciatus Blog
09/24/year
Alciato CLXIX: A minimis quoque timendum

Bella gerit scarabaeus, et hostem provocat ultro, / Robore et inferior, consilio superat. / Nam plumis aquilae clam se neque cognitus abdit, / Hostilem ut nidum summa per astra petat. / Ovaque, confodiens, prohibet spem crescere prolis: / Hocque modo illatum dedecus ultus abit.
[English - Image] Alciatus Blog
10/01/year
Alciato CIII: Quae supra nos, nihil ad nos

Caucasia aeternum pendens in rupe Prometheus / Diripitur sacri praepetis ungue iecur. / Et nollet fecisse hominem: figulosque perosus / Accensam rapto damnat ab igne facem. / Roduntur variis prudentum pectora curis, / Qui coeli affectant scire, Deumque vices.
[English - Image] Alciatus Blog
10/08/year
Alciato LXXXIX: In divites publico malo

Anguillas quisquis captat, si limpida verrat / Flumina, si illimes ausit adire lacus, / Cassus erit, ludetque operam: multum excitet ergo / Si cretae, et vitreas palmula turbet aquas, / Dives erit: sic iis res publica turbida lucro est, / Qui pace, arctati legibus, esuriunt.
[English - Image] Alciatus Blog
10/15/year
Alciato CLXXVI: Insani gladius

Setigeri medius stabat gregis ensifer Aiax, / Caede suum credens caedere Tantalidas. / Hostia sic tamquam sus succedeana poenas / Pro Laertiade, pro caveaque dabat. / Nescit obesse suis furor hostibus: errat ab ictu, / Consiliique impos in sua damna ruit.
[English - Image] Alciatus Blog
10/22/year
Alciato LV: Temeritas

In praeceps rapitur, frustra quoque tendit habenas / Auriga, effraeni quem vehit oris equus. / Haud facile huic credas, ratio quem nulla gubernat, / Et temere proprio ducitur arbitrio.
[English - Image] Alciatus Blog
10/29/year
Alciato CXX: Fortuna virtutem superans / Caesareo postquam superatus milite, vidit

Civili undantem sanguine Pharsaliam; / Iam iam stricturus moribunda in pectora ferrum, / Audaci hos Brutus protulit ore sonos: / Infelix virtus, et solis provida verbis, / Fortunam in rebus cur sequeris dominam?
[English - Image] Alciatus Blog
11/05/year
Alciato CLXXIII: Iusta ultio

Raptabat volucres captum pede corvus in auras / Scorpion, audaci praemia parta gulae. / Ast ille infuso sensim per membra veneno, / Raptorem in Stygias compulit ultor aquas. / O risu res digna: aliis qui fata parabat, / Ipse perit, propriis succubuitque dolis.
[English - Image] Alciatus Blog
11/12/year
Alciato XLVI: Illicitum non sperandum

Spes simul et Nemesis nostris altaribus adsunt, / Scilicet ut speres non, nisi quod liceat.
[English - Image] Alciatus Blog
11/19/year
Alciato CXCV: Pietas filiorum in parentes

Per medios hosteis patriae cum ferret ab igne / Aeneas humeris dulce parentis onus: / Parcite, dicebat: vobis sene adorea rapto / Nulla erit, erepto sed patre summa mihi.
[English - Image] Alciatus Blog
11/26/year
Alciato LVI: In temerarios

Aspicis aurigam currus Phaethonta paterni / Ignivomos ausum flectere Solis equos; / Maxima qui postquam terris incendia sparsit, / Est temere insesso lapsus ab axe miser. / Sic plerique rotis fortunae ad sidera Reges / Evecti, ambitio quos iuvenilis agit; / Post magnam humani generis clademque suamque, / Cunctorum poenas denique dant scelerum.
[English - Image] Alciatus Blog
12/03/year
Alciato CXLI: In desciscentes

Quod fine egregios turpi maculaveris orsus, / In noxamque tuum verteris officium; / Fecisti quod capra, sui mulctralia lactis / Cum ferit, et proprias calce profundit opes.
[English - Image] Alciatus Blog
12/10/year
Alciato XC: In avaros

Delphini insidens vada caerula sulcat Arion, / Hocque aures mulcet, fraenat et ora sono. / Quam sit avari hominis, non tam mens dira ferarum est: / Quique viris rapimur, piscibus eripimur.
[English - Image] Alciatus Blog
12/17/year
Alciato CXXX: Semper praesto esse infortunia

Ludebant parili tres olim aetate puellae / Sortibus, ad Stygias quae prior iret aquas. / At cui iactato male cesserat alea talo, / Ridebat sortis caeca puella suae: / Cum subito icta caput labente est mortua tecto, / Solvit et audacis debita fata ioci. / Rebus in adversis mala sors non fallitur: ast in / Faustis, nec precibus, nec locus est manui.
[English - Image] Alciatus Blog
12/24/year
Alciato XXVII: Nec verbo, nec facto quemquam laedendum

Assequitur, Nemesisque virum vestigia servat, / Continet et cubitum duraque fraena manu. / Ne male quid facias, neve improba verba loquaris: / Et iubet in cunctis rebus adesse modum.
[English - Image] Alciatus Blog