01/01/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:1

Cuique Suum
Laeva tenet fulmen, sed oliva dextera ramum,
ut pace et bello sim memor officii.

01/02/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:1

Quam Bene Conveniunt
Hoc balaena suo tuta est ductore per undas;
Principe et est felix plebs vigilante suo.

01/03/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:1

Si Serenus Illuxerit
Mons omni hoc, nisi Sol foveat, viduatur honore:
Quicquid ages, cassum disperit, absque Deo.

01/04/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:2

Dominus Providebit
Et laetae simul et tristis provisio sortit,
Inprimis virtus principe digna viro est.

01/05/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:2

Mansuetis Grandia Cedunt
Praeterit; haud elephas animalia parvula laedit:
Nempe quod hinc clemens rex imitetur habet.

01/06/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:2

His Artibus
Ut te ipsum et navim serves comitesque pericli,
In pontum cunctas abiice divitias.

01/07/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:2

Nempe Arbos Unde Rigetur
Intererit multum quis nostros irriget hortos,
Ac mens nostra Dei qua foveatur ope.

01/08/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:3

Non Impune Feres
Contemnit mortem, qui non moriturus inultus,
Una etiam est hostis certa ruina sui.

01/09/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:3

Et Profundissima Quaeque
Sublimis volat, ima videt, regina volucrum.
Nonne vides, sit ut haec regis imago boni?

01/10/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:3

Nocet Assentatio Magnis
Vilis adulator blande mentitus amicum
Se ingerit, admissus maxima damna dabit.

01/11/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:3

Fata Viam Invenient
Iactatur mundi mediis ecclesia in undis:
Sed tamen in portum ducit agetque Deus.

01/12/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:3

Prospiciente Deo
Si faveat caelum, bene surculus arbore crescet:
Si faveat Numen, tu quoque magnus eris.

01/13/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:4

Per Tela, Per Ignes
Nec me praerupti montes, nec fulgura terrent,
Quo minus in summo vertice conspiciar.

01/14/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:4

Tutos Coniunctio Praestat
Nos tamen haec glomerata simul coniunctio servat,
Quos facile sparsos perderet una dies.

01/15/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:4

Virtus Hinc Maior
Iridis Aspalathus vi suavior, ipsaque virtus
Gratior est superum quam pia cura fovet.

01/16/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:5

Vim Suscitat Ira
Non temere caecam vir fortis fertur ad iram,
Iusta sed indigne laesus in arma ruit.

01/17/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:5

Ergo Movebor
Nunquam aquila imbelles cornices celsa fatigat.
Nec generosum animum lingua maligna movet.

01/18/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:5

Mole Ruit Sua
Me mea ad interitum moles pertraxit acerbum;
Sic pereat, quisquis robore fidit atrox.

01/19/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:5

Ardua Virtutem
Qui laurum et palmam victricem carpere gaudes,
Montis, si nescis, ardua scande prius.

01/20/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:6

Nihil Decentius
Provida magnanima si adsit prudentia dextrae,
Dic mihi quae rerum pulchrior esse queat?

01/21/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:6

Non Usitata Vehor
Regulus in aquilae auxilio defertur in auras:
Sic quisquis docti nititur ingenio.

01/22/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:6

Nec Aura, Nec Unda
In nos nempe omnis caeli pelagique rapina est:
Et fatale rapit, quem manet, exitium.

01/23/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:6

Tanto Uberius
Tu quoque sic reseces vitiis marcentia multis,
Virtutum ut soboles pullulet uberior.

01/24/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:7

Nec Caesus Cedam
Nunquam, caesa licet, linquit canis Inda leonem
Nec, licet accisus, facta decora bonus.

01/25/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:7

In Tempore Munit
Non bene firmum animum abripient vanissima rerum
Quare hunc doctrina constabilito gravi.

01/26/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:7

Metuenda Procella
Contrahe vela, licet ludant delphines in alto,
Nam tunc tempestas non procul esse solet.

01/27/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:7

Nil Mihi Vobiscum Est
Ite leves procul hinc aliorum in praedia blattae;
Noster adulantes nescit amare decor.

01/28/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:8

Ad Medelam
Ipse sui est morbi medicus leo: vos quoque reges
Assentatores pellite sponte malos.

01/29/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:8

Dum Detonet Imber
Nubila si fuerint, sapienter comprime linguam
Tunc loquere, illuxit si qua serena dies.

01/30/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:8

Cognosce, Elige, Matura
Quid virgo haec delphino equitans in fluctibus errat?
Numquid et in vasto iustitia est pelago?

01/31/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:8

Haud Aliter
Palma velut riguos nunquam pallescit ad amnes,
Sic viret ad Verbi flumina sacra pius.

02/01/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:9

Magnos Vana Fugant
Non est ingentis vis expers ulla timoris,
Sic pavet infesto percitus igne leo.

02/02/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:9

Sustinuere Diem
Ut sobolem ingenuam ad solem Iovis aestimat ales
Cernitur adversis rebus amica fides.

02/03/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:9

Supra Naturam Praesto Est
Crede tibi noceat, nec terra, nec unda, nec ignis,
Si tibi naturae Rector et Auctor adest.

02/04/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:9

Mitte, Non Promitte
Gratior est fructu ficus quam flore salicta,
Missa ego promissis ante ferenda reor.

02/05/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:10

Iram Prudentia Vincit
Si licet obiecto sagulo tractare leonem,
Quid tandem est, iram nolle domare suam?

02/06/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:10

Instanti Victoria
Aspicis ut torquet volucris Saturnia cervum,
Nempe docet, vigili cuncta labore dari.

02/07/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:10

Neglecta Iuventus
Perdere virtutum fructus cum flore iuventae,
Frugis perda salix ne vocitere cave.

02/08/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:11

Semper In Metu
Ardua sunt cuius commissa negotia curae,
Fac animum usque habeat sollicitudo tuum.

02/09/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:11

Caelo Ut Se Permittant
Vos virtutis inter gnatis monstrate parentes,
Ipsa aquila ut pullos fida volare docet.

02/10/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:11

Quem Genuit, Perdit
Crudeli ingratum mare delphinem expulit aestu;
Saepe etiam civis fert bonus exilium.

02/11/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:11

Sic Portare Suos Deus Adsolet
Quisne aquilam excelso fore credat in aethere tutam?
Et tutum, quem alis fert Deus ipse aquilae?

02/12/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:11

Concussa Uberior
Maior in adversis virtutis gloria vera est:
Uberior ventis Myrrha agitata fluit.

02/13/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:12

Nil Inexplorato
Te quoque serpentum sitiunt mala saecla ferarum.
Explora et cautus taetra venena fuge.

02/14/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:12

Tuta Silentio Merces
Ne pareant clangore grues lapide ora saburrant
Obstrue sic linguam garrule, ne pereas.

02/15/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:12

Haec Cura Parentum
Mirus amor sobolis: mater quod comprobat ecce
Delphini, capta quae soboli immoritur.

02/16/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:13

Hoc Virtutis Amor
Quem non vincat amor castae virtutis et ardor
Virtus tanta potest, vincat ut illa feram.

02/17/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:13

Bis Pereo
Ipsa suis pennis aquila interit icta: refertur
Scilicet hac hodie gratia promeritis.

02/18/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:13

Rex Regum Reges Regit
Cor regis in manu Dei est;
Is flectit illo, quo velit.

02/19/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:13

Me Copia Perdit
Rumpitur innumeris arbos uberrima pomis,
Et subito nimiae praecipitantur opes.

02/20/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:14

Pretiosum Quod Utile
Commoda quae est usu non fama, res pretiosa est
Displicet haec paucis, at placet illa magis.

02/21/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:14

Non Captu Facilis
Nubibus, ecce, Iovis volat altior omnibus ales.
Tu quoque ad alta animum, si sapis, astra leva.

02/22/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:14

Armis Non Omnia Cedunt
Piscibus ipse aliis formidabilis hostis,
Mox hostis misere me necat exiguus.

02/23/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:14

Sortes Humanae
Sortes homuncio iacit:
Dei sed ad nutum cadunt.

02/24/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:14

Nec Incidi, Nec Evelli
Dure facesse Ligo, validae procul este bipennes,
Frondeat aeternos pacis alumna dies.

02/25/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:15

Turbata Delectat
Turbat aquum sitiens cum vult haurire camelus
Sic pacem ex bellis, qui lucra foeda sitit.

02/26/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:15

Semper Ardentius
Reginam volucrum dipsas necat, ardor amoris
Sic animum accendens te dabit exitio.

02/27/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:15

Solus Iam Grandior Errat
Turmatim iuvenes, ast gaudent aequore soli
Maiores Thunni: dic mihi utri sapiant?

02/28/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:15

Regio Haud Religio
Non mihi religio cordi est, sed amor regionis;
Nimirum regio in religione latet.

02/29/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:15

Cunctando Proficit
Festinare nocet, nocet et cunctatio saepe:
Tempore quaeque suo qui facit, ille sapit.

03/01/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:16

Nil Ultra Vires
Ne nimium imprudens teneris impone lacertis
Et fortem sternunt pondera iniqua virum.

03/02/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:16

Vetustate Relicta
Inveterata tuae iam tandem crimine culpa
Exue, si rediet laeta iuventa tibi.

03/03/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:16

Ne Rumperer
Consilio moderato animos frenato furentes,
Ut rigidas quercus vimina lenta solent.


03/04/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:17

Nec Meta, Nec Onus
Sternit humi, immensum quod pondus iterque camelum,
Sternitur haud fortis laudis amore labor.

03/05/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:17

Cursu Praetervehor Omnes
Quantumvis humilis, cursu tamen anteit omnes
Struthio: sic virtus quolibet alta loco est.

03/06/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:17

Ad Sidera Vultus
Sursum oculos, O Mens, vani obliviscere mundi;
Te manet in caelis non peritura domus.

03/07/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:17

Ventis Immota Superbit
Ventorum adversis solidatur flatibus arbor:
A cruce et a precibus mens pia robur habet.

03/08/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:18

Diversum Confusa Genus
Cernis ut inconcinnam habet haec fera longa figuram:
Quicquid agunt stulti, nil habet harmoniae.

03/09/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:18

Diversa Ab Aliis Virtute Valemus
Passer ut ova fovet flatu vegetante marinus:
Sic animat mentes gratia dia pias.

03/10/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:18

Fulget In Undis
Sic lux veri inter mendacia fusca refulget,
Piscis ut in media nocte lucerna micat.

03/11/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:18

Ne Moveas
Ad tua cur taceam dicteria foeda requiris?
Non anagyrin ego, spurce, movere volo.

03/12/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:19

Currenti Cede Furori
Quis furor est caeco temere se offerre furori?
Cede, parum exspecta nec mora, victor eris.

03/13/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:19

Spiritus Durissima Coquit
Magno animo fortis perferre pericula suevit
Ullo nec facile frangitur ille metu.

03/14/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:19

Umbra Tantum
Umbram, non fructum Platanus dat; sic quoque multis
Vana alios specie ludere saepe placet.

03/15/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:20

Maior Post Otia Virtus
Ceu lustris latitant ursi et sua membra relinquunt:
Sic meditatur opus doctus in arte novum.

03/16/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:20

Sibimet Pulcherrima Merces
Pulchra suis veluti est volucris Iunonia pennis:
Sic virtus proprio lumina clara nitet.

03/17/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:20

Ipsa Suis Pollens Opibus
Nobis nostra satis, alienae haud indiga curae,
Et superum nectar negligo et ambrosiam.

03/18/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:20

Finitum Producit Infinitum
Innumeros numerus numeros numerabilis edit,
Cantio ceu miris fert variata modis.

03/19/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:20

Musis Aurora Benigna
Noctis odorata est magis isthaec tempore planta:
Tu quoque noctem adde his, si qua placere voles.

03/20/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:21

Natura Potentior Ars
Ars polit, haud fingit, natura utrumque ministrat,
Quantum dissideant, indicat hic catulus.

03/21/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:21

Cum Pudore, Laeta Fecunditas
Me beat et forma et numerosa copia prolis,
ut sim matronis dulcis imago bonis.

03/22/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:21

Animus Non Omnibus Idem
Isti intrare volunt, ast hi perrumpere nassam,
Multi et cum scombris desipiunt pariter.

03/23/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:21

Obsequio, Non Vi
Frangere vi mavis, quam lente flectere ramum?
Est tractare homines molliter artis opus.

03/24/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:22

Serenabit
Quaeris cur saliant pluviis? Spes certa sereni est;
Hac tu confisus, pelle animi nebulas.

03/25/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:22

Ingentia Marmora Findit
Quamvis dura, tamen caprificus marmora findit.
Contemnas hostem, si sapis, ipse cave.

03/26/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:23

Violenta Nocent
Ut favus exitio est urso, sic saepe malorum
Autorem illaqueant visque dolusque suum.

03/27/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:23

Sibi Canit Et Orbi
Ipsa suam celebrat sibi mens bene conscia mortem,
Ut solet herbiferum cygnus ad Eridianum.

03/28/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:23

Officiosa Aliis, Exitiosa Suis
Hostis aperte, ast clam falsus nos perdit amicus,
Nec quisquam est structis tutus ab insidiis.

03/29/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:23

Talio
Per quod quis peccat, per idem punitur et idem;
Incidit insidias, quas alii peperit.

03/30/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:23

Erit Altera Merces
Vincere pro patria, vel pulchra occumbere morte
Fortis amat: ramus quod monet iste duplex.

03/31/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:24

In Utrumque Paratus
Ferre iugum, iugulumque dare, est bos aptus utrinque,
Sic pia turba facit, grata Deo referens.

04/01/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:24

Invidia Integritatis Assecla
Quantum palma hydri possunt ranaeque nocere,
Tantumdem invidiae virus obesse probis.

04/02/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:24

Aspiret Mollior Aura
Dulcisonum mollis Zephyrus demulcet olorem,
Et vatum extimulat pectora dulcis honos.

04/03/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:24

Propriis Non Parcit Alumnis
Lucius in proprium ut sua viscera congerit alvum,
Sic ipsi sese conficiunt homines.

04/04/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:25

Terror et Error
Fraudem fraude, astum non fallere dedecet astu,
Saepe timore timor truditur, arte dolus.

04/05/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:25

Nil Fulgura Terrent
Fulgura non metuo; pellunt ea germina lauri:
Fortunae insultus despicit integritas.

04/06/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:25

Astu Non Vi
Lucius imbelli misere succumbere ranae
Cogitur: en vires vincimus ingenio.

04/07/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:25

Dulce Est Desipere In Loco
Tempora stultitiam, gravitatem saepe vicissim,
Deposcunt; prudens desipit atque sapit.

04/08/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:26

Quantum Mutatus Ab Illo
Corniger ut blandus fit amictus fronde, at inertem,
Frugi vix facias, ni bene pressus eat.

04/09/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:26

Nec Sperno, Nec Metuo
Nec pugnam occipias, sed te oppugnantibus offer:
Sic hostis poteris victor abire tui.

04/10/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:27

Mihi Pascua Soli
Solus opima tenet bos pascua, parta tuetur;
Tu quoque sic dotes, solus habeto tuas.

04/11/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:27

Undique Tutus
Gallus amans lauri vigili solem ore salutat:
Sic a caelesti mens pia pendet ope.

04/12/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:27

Ne Improviso
Excubias vigilanter agas, tibi ne irruat hostis:
Ceu vigil exemplo te monet ordo gruum.

04/13/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:27

Causa Latet
Sistere currentem remora alta per aequora navim
Fertur; sic vis est maxima in exiguis.

04/14/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:27

Qui Amat Periculum, In Isto Perit
Ignis ait: Noli me tangere; quisquis anhelat
Exitio, praeceps sponte perire solet.

04/15/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:28

Frustra Remorantius Austris
Non remoratur equum vis venti assurgere in auras,
Virtutis nec sors aspera tardat iter.

04/16/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:28

Triumphali E Stipite Surgens
Hoc monet annoso lauri ortus stipite ramus:
Magnis natus avis non nisi magna paret.

04/17/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:28

Loco Et Tempore
Mira fides, Palamedia avis lapide obstruit ora;
Tu quoque ne noceat garrula lingua cave.

04/18/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:28

Pretiosa Pascitur Esca
Scilicet est quovis doctrina potentior auro,
Has ergo ingenii collige divitias.

04/19/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:29

Etiam Praeclara Minatur
Fortis equi virtus primis se prodit in annis;
Nec latet excelsi vis generosa animi.

04/20/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:29

Sponte Mea, Non Vi
Sponte mea redeo, mihi cum victoria parta est,
Nec vis me vocat, ast aucupis obsequium.

04/21/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:29

Ultro Se Voluere Capi
Dum capimus, capimur; si linquimus, haud capiemur:
Instructas vitat, qui sapit, insidias.

04/22/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:30

Animo Petit Ima Profundo
Totus equus naso ceu fertur anhelus in undam
Praesenti adversis obvius ito malis.

04/23/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:30

Fragrat Adustum
Thura inodora manent, nisi sole vel igne calescant:
Sic bene quo fragret, cor prece adure pia.

04/24/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:30

Fidem Servabo Genusque
Non necat accipiter, tenuit quem nocte volucrem;
Sic servare solet mens generosa fidem.

04/25/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:30

Praedae Spes Vana Capit
Pisciculos viden' ut pomposa cucurbita fallat?
Nil solidi illa tamen, sed tegit insidias.

04/26/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:31

Haec Vera Potentia Est
Affectus quisquis mentis moderatur habenis,
Fertur equo domito, qui vagus, ille fero.

04/27/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:31

Nec Dum Cessat Amor
Omnia cum rapiat mors, non extinguit amorem,
Quo divincta sibi est usque marita fides.

04/28/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:31

Et Voluisse Sat Est
Saepius excelsis tenuis res officit ausis,
Et tamen attollit mens generosa caput.

04/29/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:31

Stertentes Opprimit Hostis
Ut capiat pisces, piscator nocte laborat;
Ut seipsum servet, surgere nemo paret?

04/30/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:32

Grato Servisse Patrono
Gratus equo ut fuerit, magnus docet ille Macedo,
Ornat honore novo, condidit huic tumulum.

05/01/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:32

Opis Indiga
Stratus humi absentem palmes sterilescit ob ulmum:
Indiget alterius quilibet auxilio.

05/02/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:32

Exitus In Dubio Est
Sunt dubii eventus incertaque proelia Martis:
Vincitur haud raro, qui prope victor erat.

05/03/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:33

Demens Aliena Requirit
Incertis inhiat, certissima spernit avarus
Ceu praesente alium lynx cupit ipsa cibum.

05/04/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:33

Vimex Vi
Damna dat atque facit vis collisa potentum:
Ramorum attritu flamma resultat edax.

05/05/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:33

Pro Re Nata
Et tardus nimis, et praeceps nimis esse caveto:
Ille sapit medium qui inter utrumque tenet.

05/06/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:34

Inspicit Et Perspicit
Et muros penetrant fulgentia lumina lyncis,
Et secreta acies perspicit ingenii.

05/07/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:34

Amicus Post Mortem
Quamlibet arenti vitis tamen haeret in ulmo:
Sic quoque post mortem verus amicus amat.

05/08/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:34

Renovata Iuventus
Exuviis vitii abiectis, decus indue recti,
Ad solem ut plumas accipiter renovat.

05/09/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:34

Violento Absumitur Aestu
En radii possint quid solis, et aestus amoris:
Ii torrent piscem, torret at hic homines.

05/10/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:35

Minuit Vindicta Dolorem
Persequitur sobolis raptorem concita tigris,
Et saepe est magnis ultio grata viris.

05/11/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:35

Intacta Virtus
Sic illaesa malis constat pulcherrima virtus:
Laurus ut est diris integra fulminibus.

05/12/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:35

Parta Tenens, Non Parta Sequor?
Multa licet fido sapiens in pectore condat;
Plura avido tamen usque appetit ingenio.

05/13/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:35

Me Duce, Navis Eat
Pompilus hic navim tuto prope litora ducit;
Unus sed mihi sit duxque comesque Deus.

05/14/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:36

Fallit Imago Sui
Ambigua splendens nos fallit imagine forma,
Fallitur ut vitreo tigris acerba globo.

05/15/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:36

Quam Cupide Expecto
Vultur praedae inhians est captatoris imago;
Heu quam plena, etiam sunt fora vulturibus.

05/16/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:36

Adversis Non Deesse Decet
Ecce scari socios prendant ut vimine clausos,
Scilicet est verae hoc symbolum amicitiae.

05/17/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:37

Allicit Ut Perimat
Luxuriem, iuvenes, malefidos spernite amores
Nam necat illectas pardus odore feras.

05/18/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:37

Sic Vos Non Vobis
Pingitur in lauri vitis cur stipite nixa?
Saepe etiam docti munere dives eget.

05/19/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:37

Pro Lege Et Grege
Sanguine vivificat pelecanus pignora; sic rex
Pro populo visa est prodigus ipse sua.

05/20/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:37

Fallacis Fructus Amoris
Ut stolidus capitur specie deceptus amati
Sargus, sic capitur quisvis amore furit.

05/21/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:38

Haud Mutabitur Umquam
Callida si varios sibi pardalus exuit orbes,
Exuet et mores mens scelerata malos.

05/22/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:38

Modo Iupiter Adsit
Ut sapias recte et facias, Deus efficit: eius
Auxilio plena lance beatus eris.

05/23/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:38

Altiora Ne Quaesiveris
Noli altum sapere, aut aliena inquirere, ne mox
Culpa det ex alto te tua praecipitem.

05/24/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:38

Industria Propria Nutrit
Fallax rimosas piscatrix rana paludes,
Obsidet, incautos pisciculosque capit.

05/25/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:39

Aut Capio, Aut Quiesco
Advigila, prensa, momento occasio constat,
Elapso hoc, frustra quod facis, omne facis.

05/26/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:39

Se Sustinet Ipsa
Vitis recta suo per se fulcimine nixa
Pingit eum, sua sors cui satis est, animum.

05/27/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:39

Soli Patriae
Nunquam excedit ibis terrae Mareotidis arvis,
Ut moneat quantum possit amor patriae.

05/28/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:39

Nec Cunctando, Nec Festinando Nimis
Saepe malum peperit mora, festinatio saepe;
Festina lente: sat cito pervenies.

05/29/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:40

Nullis Fraus Tuta Latebris
Dispereat fraus ficta dolis, candorque triumphet
Tandem illa opprimitur, ceu latebris coluber.

05/30/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:40

Sperare Nefas
Aurea in hoc frustra speramus saecula mundo,
Alterius saecli quae dabit ille Pater.

05/31/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:40

Hoc Pietatis Opus
O rara illustris pietatis imago, parentem
Quando humeris gestat filius ipse suis.

06/01/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:41

Hinc Dolor, Inde Fuga
Omnem tolle metum, mentem nec anxius urge;
Laesus enim frustra spicula fixa fugis.

06/02/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:41

Sustine Vel Abstine
Carpere parce meas frondes, qui singula carpis,
Vulneret audaces ne tibi spina manus.

06/03/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:41

Audentius Obstat
Virtuti invidia est hostis, verum illius omnes
Sincera insultus despicit integritas.

06/04/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:41

Quiescens Laedit
Saeva venenatae cautus fuge spicula linguae;
Plus ea quam ferro vulnera facta dolent.

06/05/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:42

Una Salus
Una salus Deus est, pia mens solam hanc cape pressa
Aerumnis, sitiens cervus ut ardet aquas.

06/06/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:42

Neglecta Virescunt
Emergens virtus nova spernitur, ut rosa bruma:
Exspecta: Flores fota calore feret.

06/07/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:42

Natura Dictante, Feror
Prospicit atque fugit fortuna flamina prudens,
Ceu fugit imbriferos ardea celsa notos.

06/08/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:43

Mens Intenta Deo
Ore capit patulo rorem vaga cerva cadentem,
Rore riges nobis torrida corda Deus.

06/09/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:43

Miserum Aliunde Sapere
Qui solis oculis alienis cernit, et audit
Auribus, atque animo consulit, is miser est.

06/10/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:43

Nisi Fregeris, Haud Licet Esse
Ardua vallatur duris sapientia scrupis:
Dulcibus ast eadem fructibus illa scatet.

06/11/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:43

Terrae Commercia Nescit
Felices nimium, quorum super aethera mentes
Sublatae, cuncta haec infera despiciunt.

06/12/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:43

Belli Discrimina Ubique
Nusquam tuta fides, sunt undique tristia bella
In terris, caelo, maximo et oceano.

06/13/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:44

Non Mihi, Sed Populo
Rex bonus est pastor populi, tutorque paterque;
Nec sua, sed populi, commoda sola cupit.

06/14/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:44

Concordia Cordis et Oris
Persea fert cordis fructus, folia aemula linguae:
O utinam in cunctis haec bene iuncta forent!

06/15/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:44

Tempore Durescit
Cornua ceu molli nascuntur dura cerebro,
Virtutem assiduus firmat alitque labor.

06/16/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:44

Ars Imitatur Naturam
Sufflatis caligis mediis incedit in undis,
In terra pedibus qui modo fecit iter.

06/17/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:45

Cito Nata Cito Pereunt
Quid certat tarde cito nata cucurbita pino?
Interitu celeri, quae cito nata, cadunt.

06/18/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:45

Humanas Depromit Voce Loquelas
Humanae mihi quid prodest lingua aemula vocis,
Cum cantem domini carmina sola mei?

06/19/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:45

Turbato Flumine, Capta
Turbato anguillae capiuntur flumine; sic res
Turbare in patria seditiosus amat.


06/20/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:45

Consuetudo Est Altera Natura
Qui manibus mancus, natura scribere nescit:
En pedibus lepidum scribere discit opus.

06/21/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:46

Et Infima Prosunt
Vilior haud pars est alci, nec dignior ungue:
Ego etiam parvis gratia magna data est.

06/22/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:46

Turpibus Exitium
Cantharidum rosa mors; sic luxus deliciaeque
Enervant animos eripiuntque virum.

06/23/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:46

Mox Verno Tempore Prodit
Dum mala saevit hiems, latita; mox, veris amica,
Profer maturum tempore consilium.

06/24/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:46

Non Nisi Contusus
Durus asellus amat fustes, et verbera; numquid
Sic piger attrahitur verbere ad officium?

06/25/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:47

Facti Fortasse Pigebit
Concitus ira aper in truncum se reddit inermem,
Ira ultrix quoties in sua damna ruit?

06/26/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:47

Sit Modus in Rebus
Sit tibi, ne noceat, vini moderatior usus:
Prima sitim, curas altera pocla levent.

06/27/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:47

Rabie Succensa, Tumescit
Quam deforme malum ferventi accensa furore
Ira sit iratis, Indica monstrat avis.

06/28/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:48

Aut Mors, Aut Vita Decora
Dixeris hos fortes, quos nec formidine mortis,
Pro patria laetos occubuisse iuvat.

06/29/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:48

Benevolus Atque Benignus
Qui semiclauso connivent germine flores,
Dilatati, aries quando favebit, erunt.

06/30/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:48

Deficiam Aut Efficiam
Consiliis suffulta bonis, constantia multum
Rebus in inceptis utilitatis habet.

07/01/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:48

Empta Dolore Voluptas
Nemo voluptatum facile hamis se explicat, ustam
Ut testudo nequit mergere sole cutim.

07/02/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:49

Haud Aliter Prodest
Nec sus, ni mactes, poterit prodesse: nec ulli
Dum vivit, prodest, quicquid avarus habet.

07/03/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:49

Non Inferiora Secutus
Solis ut hunc florem radiantia lumina versant;
Dirige sic mentem, Christe, benigne meam.

07/04/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:49

Parvus Non Sufficit Amnis
Qui nequis expleri ventrem, mentemve, vel arcam,
Piscivori effigiem cernito onocratoli.

07/05/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:49

Tutus Per Summa, Per Ima
Nautilus utut placidum et saevum mare sustine atque
Sic itidem fortis sorte in utraque animus.

07/06/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:50

Non Bene Conveniunt
Quid subus atque rosis? Nunquam mens ebria luxu
Virtutis studiis esse dicata potest.

07/07/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:50

Si Recte Facies
E lauro, quercu atque olea duce digna corona,
Prudentem, fortem, pacificumque decet.

07/08/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:50

Cura Vigil
Ut cum laude geras res, expergiscere, magnas,
Et tibi sit galli cura magistra vigil.

07/09/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:50

Tumidis Non Mergimur Undis
Disce meo exemplo casus praenosse futuros:
Praevisa ante minus namque pericla nocent.

07/10/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:50

Non Amor Omnia Vincit
Omnia vincit amor, sed tandem somnus amorem;
Fortius imperium somnus amore gerit.

07/11/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:51

Aliter Caelestia Durant
Ah quam forma rosas cito deficit inclita pulchras!
Non ita caelestis quas Paradisus habet.

07/12/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:51

Pinguescit Dum Eruit
Rimatur vigili Sophiae secreta labore,
Qui cupit Aoniae frondis honore tegi.

07/13/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:51

Ad Motum Lunae
Crescente adcresco luna, decresco minuta;
Aulae nam melius pingitur effigies?

07/14/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:52

Insperata Floruit
Floruit Aaroni vi numinis arida virga:
Me quoque florentem spes animosa facit.

07/15/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:52

Dulce Et Decorum Est
Gallina ut timidos defendit profida pullos,
Sic populum auxilio rex tegit ipso suo.

07/16/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:53

Per Opposita
Livor iners stimulos generosis mentibus addit;
Sic per foeda rosis allia crescit odor.

07/17/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:53

Fallit Opinio
Ah miser, etsi quis caute sua crimina celat,
Haec tamen aeterno sunt manifesta Deo.

07/18/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:54

Nescit Gula Modum
Qui plenas lautasque dapes sectatur et ambit,
Hunc similem brutis, vel superare reor.

07/19/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:54

Si Vivet, Vivam
Muri hederam, haec illos, alterno munere, firmant
Hic typus expressus mutuae amicitiae est.

07/20/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:54

Mutatur Natura Fide
Quae semel est promissa fides, servanda perenni
Foedere, et est ipsa sanguinitate prior.

07/21/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:54

Orbis Iter
Miraris cancri dorso consurgere mundum?
Desine: sic hodie vertitur orbis iter.

07/22/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:54

Nec Hac, Nec Illac
Lex immota Dei est; non hac, nec flectitur illac:
Addere cui quicquam aut demere grande nefas.

07/23/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:55

Fide Et Diffide
Omnibus esto salutaris tibi cautio rebus,
Ni prius explores, aggrediare cave.

07/24/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:55

Caeli Benedictio Ditat
Verna rigant pluviis languentes nubila flores,
Nos Pater, aetherii flaminis imbre fove.

07/25/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:55

Nobis Sunt Tempora Nota
Ne via tuta maris, navem ne credito ventis,
Provide ut exemplo te monet alcyone.

07/26/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:55

Simul Ante Retroque
Ne tibi confidas nimium, ne cepta ferantur
Mox tua, retrogradus cancer ut ire solet.

07/27/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:55

Non Casu, Casus
Fortuitum in mundo nihil est; Deus omne gubernat,
Et quod fortuita vi cecidisse putas.

07/28/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:56

Surget Uberior
Luxuriem segetis castigat falce colonus;
Ingenium praecox reprime: sic sapies.

07/29/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:56

Mersus Ut Emergam
Non raro mediis vir fortis mergitur undis
Adversae sortis, nec tamen obruitur.

07/30/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:56

Semel Emigrabimus Omnes
Hic nusquam certis habitamus sedibus, ast hinc
Ibimus ad superi caelica regna Dei.

07/31/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:56

Moriendum Antequam Reviviscas
Quid dubitas, olim quod corpora nostra resurgent?
Defuncto ex grano florida vita redit.

08/01/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:57

Quod Petis, Alter Habet
Quae tua sunt serva, ne fors haec occupet alter,
nec temere excipias quemlibet hospitio.

08/02/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:57

Sic Vitam Invenies
Spica attrita manu sua grana effundit ad usus:
Sic ostende actu, quae meditata tenes.

08/03/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:57

Concordes Vivite
Iuncta pudicitiae si sit concordia sancto
Coniugio, haud quicquam dignius orbis habet.

08/04/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:58

Depressa Resurgit
Fortis ab adversis animus praeclarior extat:
Pondere sic pressus surgit acanthus humo.

08/05/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:58

Egomet Mihi Gesto Quod Usu'st
Ne pende ex aliis; in te tua cuncta repone:
Id te etiam volucris, se medicata, docet.

08/06/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:58

Insidiis Capior Propriis
En quae pisciculos capere insidiosa solebam,
Sum pinna inventis mox peritura meis.

08/07/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:59

A Teneris Assuescere Multum
Vincit naturam consuetudo atque reformat,
Cui quisque assuevit, deditus esse solet.

08/08/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:59

Divinae Nuntia Pacis
Ore columba oleae fert ramum, insignia pacis,
Quam seris in verbo, Spiritus alme, tuo.

08/09/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:60

Libertas Non Libera
Quid iuvat abruptis in libertate morari
Vinclis, si maneant et tibi colla premant?

08/10/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:60

Sit Sine Labe Fides
Coniugii servant socialia iura columbae,
Et grata est superis sancta in amore fides.

08/11/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:60

Falsa Ossa Momordit
Ostrea mus petulans avido consumere morsu
Dum cupit, ecce refert praemia digna gulae.

08/12/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:61

Despicit Alta Canes
Irrita vaniloquae quid curas spicula linguae?
Latrantem curatne alta Diana canem?

08/13/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:61

Nunquam Languescimus
Impavidum invictumque animum signas, amaranthe:
Et vegetis senibus grata corona tua est.

08/14/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:61

Unde Auri Per Ramos Aura Refulsit
Aricomum geminae ramum monstrate columbae,
Ut nobis sancti fulgeat aura Dei.

08/15/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:61

Praedae Patet Esca Sui
Ex lingua vitam, ex lingua haurit purpura mortem:
Lingua homini et vitam praebet et interitum.

08/16/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:62

Neuter Solus
Quid vis fida canis quid vult sibi candidus anser
Sic monet integritas, sit vigilaxque fides.

08/17/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:62

Caduca Voluptas
Haec rosa centuplici ceu flore decora, caduca est:
Sic formae et vitae mox perit omne decus.

08/18/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:62

Durissima Perfert
Ut vigeant gnati, genitor affligere suevit,
Insuper et propriis se spoliare bonis.

08/19/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:62

Quo Fata Trahunt
Quid non fata queant? Et Glaucus fabula nota est,
Ex humili est factus conditione Deus.

08/20/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:62

In Viis Tuis Ambula
Ne tenta Dominum; concessis utere causis:
Audacem infelix sequitur exitium.

08/21/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:63

Gloria Finis
Cuncta facis bene, dum finit tua gloria facta,
Laudem veneris, ceu canis hic leporem.

08/22/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:63

Te Stante, Virebo
Pyramidis surgentem hederam munimine cernis?
Talis stat pietas fulta favore Dei.

08/23/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:63

Coniunctio Fida
Castae persistunt aeterno in amore columbae,
Quo sint humani regula coniugii.

08/24/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:63

Mortem Dabit Ipsa Voluptas
Dulci sono mulcent Sirenes aethera cantu:
Tu fuge, ne pereas, callida monstra maris.

08/25/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:63

Nec Apex Peribit
Et terra et caeli, vel in his quaecumque peribunt;
Vox tua in aeternum dia, Iehova, manet.

08/26/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:64

Vires Animosque Ministrant
Nulla venena probis vitii sortisque malignae
Obsunt; quin potius robora dant animis.

08/27/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:64

Mollis Fuit Herba Sub Undis
Qui sapit, ille animum peregrino obdurat in orbe;
Coralium extra undas sic abit in lapidem.

08/28/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:64

Idem Cantus Gemitusque
Fortis in adversis, timidus sed vive secundis,
Ne te haec extollant illave deiiciant.

08/29/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:64

Contemnit Tuta Procellas
Fluctibus en mediis lascivit florida Siren;
Hanc mare, sed fortem sors inimica beat.

08/30/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:64

Amor Christi
Qualis amor Christi in nos, te gallina docebit,
Quae generat pullos, educat atque docet.

08/31/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:65

Nullo Flectitur Obsequio
Praeda lupo fit capra, suo quem lacte cibarat:
Sic cedunt homini qua bene facta malo.

09/01/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:65

Naturae Maturavit Opus
Quod natura brevi maturum tempore perdet,
Cur adeo, huic fatum vim properare, doles?

09/02/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:65

Utraque Felicitas
Vivere praeclare ac rerum cognoscere causas:
Unica et ad laudem atque unica ad astra viae est.

09/03/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:65

Contraria Prosunt
Et fluvialis equus corpus cum sanguine purgat;
Purgatur caesis publica resque malis.

09/04/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:65

Amare Licet, Si Potiri Non Licet
Cassus amor nihil est; quid enim sine fomite flamma?
Frustra est, invita siquis amat Venere.

09/05/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:66

Insuetum Per Iter
Rupis inaccessae virtus habet ardua culmen,
Huc tendis? Sudor multus ad alta levat.

09/06/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:66

Laetamur, Graviora Passi
Non aestu cytisus, non frigore, non nive laesus:
Spernere magnanimos omnia dura docet.

09/07/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:66

Nos Aliis
Qui prodesse aliis studet, is sua commoda spernat,
Ne pereat turpi gloria pulchra lucro.

09/08/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:66

Cum Tempore, Crescit
Noster saepe dolor pariter cum tempore crescit,
Non secus ac Nili bellua vasta solet.

09/09/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:66

Veritatis Praemium
Qui veritatem praedicat,
Tandem misellus vapulat.

09/10/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:67

Erigor Ut Erigar
Ardua secteris scansurus culmen honorum,
Ut lauri caprae summa petunt folia.

09/11/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:67

Merces Haec Certa Laborum
Spernit humum picus, petit ardua: sic quoque virtus
Appetit excelsis sacra reposta locis.

09/12/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:67

Devorat Et Plorat
Non equidem ambigui dictis mihi fidere amici,
Certum est ut lacrimis nec, Crocodile, tuis.

09/13/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:68

Leviter Si Tangis, Adurit
Laeditur is merito parvum qui negligit hostem:
Fortiter urticas qui premit, ille sapit.

09/14/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:68

Fovet Quae Non Peperit
Quae sunt alterius perdix illa incubat ova
Quasque alius peperit, possidet alter opes.

09/15/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:68

Secure
Nec pelagi fluctus, nec caeli fulgura curo,
Frangitur haud fortis sorte in acerba animus.

09/16/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:69

Vulnus, Salus, Et Umbra
Eiicit e caprae dictamus vulnere telum,
Sic fugat ex animo spesque salusque metum.

09/17/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:69

Brevis Est Usus
Vita fugax, quam causa levis tua stamina rumpit?
Pulsa levi flatu sic anemona cadit.

09/18/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:69

Nulla Mihi Mora Est
Vix exclusa, volat perdix: sed saepe ruinae
Ingenium praecox unica causa fuit.

09/19/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:69

Candide et Sincere
Ambulat en medios salamandra illaesa per ignes;
nempe illaesa manet semper et integritas.

09/20/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:70

Nunc Noscito Vires
Hostem quid spernis? Quamvis abiectior ille,
Saepe irritatus maxima damna dedit.

09/21/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:70

Dum Respicis, Erigor
O Sol iusitiae, sine te non fluctibus atris
Curarum potero tollere, Christe, caput.

09/22/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:70

Melior Doctrina Parentum
Ut canere alma docet pullos philomela tenellos,
Sic genitor gnatos format et ipse pius.

09/23/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:70

Caelo Turbato, Alacrior
Sunt pluviae mihi vita, necem sed Sirius affert;
In pace et languent, quos fera bella fovent.

09/24/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:70

Vis Consilii Expers Mole Ruit Sua
Fortiter ut quid agas, nisi agas prudenter, idemque
Pondere in exitium praecipitatur onus.

09/25/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:71

Undique Inermis
Commoda plurima ovis praebet, nocumentaque nulla:
Sic benefac cunctis, nemini obesse velis.

09/26/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:71

Modest Iuventus, Honesta Senectus
Disce, puer, virtutem ex me, nec flore superbi:
Matura tollat fruge senecta caput.

09/27/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:71

Taciturnior
O decus eximium mentis sapientis, et apto
Nosse tacere suo et tempore nosse loqui.

09/28/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:71

Mihi Terra Lacusque
Arbitrii iurisque mei sunt terra lacusque,
An non vel magno principe sum potior?

09/29/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:72

Suas Quisque Partes Recte Et Rite Agere Studeat
Mature sapiens trutinat, cito perficit, at post
Actus, concilium concipit insipiens.

09/30/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:72

Semper Ad Ortum
Christe, tuos vultus semper venerabor adorans,
Ut clytia ad solem germina pulchra rotat.

10/01/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:72

Sobrietatis Opus
Quisquis difficiles praesentit pectore motus,
Is norit praescriptum a ratione modum.

10/02/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:72

Virtute, Non Vi
Insensum iusta est omnis defensio in hostem;
Saepe tamen potius viribus ingenium est.

10/03/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:73

Vigilandum
Luminibus dormit patulis lepus; advigilandum est.
Insidiis quoniam cingimur innumeris.

10/04/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:73

Humilibus Dat Gratiam
Alta cadunt vitiis, virtutibus infima surgunt:
Hoc te mons sterilis, vallis amoena monet.

10/05/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:73

Nemo Quidem Melius
Cum sua quis recte curare negotia possit,
Alterius stulte pendet ab arbitrio.

10/06/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:73

Pellit Mendacia Verum
Lumine perculsa cessant malediere ranae,
Et victus veri luce sophista tacet.

10/07/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:73

Non Omnium Ratio Constat
Multa negat ratio: at vera experientia monstrat,
Si hominem causae, re sibi teste, latent.

10/08/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:74

Astu Sollertia Maior
Lana sali haud eadem est neque spongia mersa sub undas
Quaeque asinus nescit, cernere scit sapiens.

10/09/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:74

Vis Imis Satianda Medullis
Nunquam, plena licet, satiatur sanguine hirudo:
Sic succo atque omni sanguine privat amor.

10/10/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:75

Et Parvis Suavius
Parvula, quae de asino vindictum sumit acanthus
Vim magnam et parvis rebus inesse monet.

10/11/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:75

His Ego Sustentor
Adversos casus fortis sua pabula ducit,
Pro victu ut spinas mollis acanthis habet.

10/12/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:75

Vix Hercules
Exemplo tibi sit diram qui contudit hydram,
Sternere lativagam qui cupis invidiam.

10/13/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:76

Quod Ceteris Venenum
Est uni iucundus amor, nocet alteri amasse;
Quodue uni prodest, alteri obesse potest.

10/14/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:76

Praeda Minor Maiori
Maioris minor esca fera, velut esca draconis
Serpens: ergo potens opprimit innocuos.

10/15/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:77

Caecus Amor Sobolis
Saepe et amare nocet: suffocat simia amando
Simiolum; exemplum hoc o fugitote patres.

10/16/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:77

Victor Uterque Cadit
Victor uterque cadit; proh quam victoria acerba est,
Cum trahit in praeceps una ruina duos.

10/17/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:78

Non Metentis Sed Serentis
Pigra facesse manus, plenam ne collige messem:
Commoda frumenti qui petit, ille serat.

10/18/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:78

Implacabile Bellum
Non tenebris cornix, non luce est noctua tuta,
Alterius saevis hostis ab insidiis.

10/19/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:78

Sacros Custodit In Arbore Fructus
Aurea ceu vigili servabam mala labore,
Tu quoue sic serva caelica dona tibi.

10/20/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:79

Ingenio Experiar
Mira est ingenii vis et sollertia corvis,
Natura ut doceat quam sit ubique potens.

10/21/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:79

Noxa Nocenti
Improbitas solet esse sibi iustissima merces;
Auctor es interitus sic Basilisce tibi.

10/22/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:80

Versutior Errat
Cetera qui vincis, tibi cur dominata voluptas
Te haud improvisum mergit in exitium?

10/23/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:80

Hac Venena Fugantur
Moly venena fugat, fraudem sapientia pellit;
Hanc pete, cum tot sint plurima monstra locis.

10/24/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:80

Expecto Mitiores
Dum maturescunt consueto tempore fructus,
Exiguum sapiens fert patienter onus.

10/25/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:80

Velle Monstrat Iter
Tutum monstrat iter virtus: cur anxius anceps
Augurium expectas, si voluisse sat est?

10/26/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:81

Quod Sis Esse Velis
Mutatis de te narratur fabula verbis,
Qui ferre alterius parta labore studes.

10/27/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:81

Invia Virtuti Nulla
Sudore haec magno conscendit culmina serpens;
Nempe est virtutis semita difficilis.

10/28/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:81

Talis Fortuna
Quam fragile est Fortuna bonum! Sic molle repente
Frangitur ut vitrum: proh mala fida Dea!

10/29/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:82

Undique Insidiae
Protrahit abstrusis mustela cuniculum ab antris.
Et quis se tutum speret ab insidiis?

10/30/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:82

Disparem Vites
Triste filix calamis, filici quoque tristis arundo:
Qui socium cupies quaerere, quaere parem.

10/31/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:82

Dabis Improbe Poenas
Iustitia pereat semper sic vindice, quisquis
Alterius vitae struxerit insidias.

11/01/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:82

Positis Novus Exuviis
Ut solet exuvias veteres deponere serpens,
Sic scelerum sordes exue; pulcher eris.

11/02/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:83

Virtus Lorica Fidelis
Virtus ipsa suis firmissima nititur armis,
Saevam hiemem sortis spernere docta malae.

11/03/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:83

Silva Placet Musis
Secessus praeclari aliquid meditantibus apti,
Namque boni in strepitu quid cecinisse queas?

11/04/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:83

Finisque Ab Origine Pendet
Rebus in humanis adeo in se cuncta recurrunt,
Finis ut unius sit caput alterius.

11/05/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:84

Tribulatio Ditat
Si tritura absit, paleis sunt abdita grana:
Nox crux mundanis separat a paleis.

11/06/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:84

Cominus et Eminus
Cominus ut pugnat iacula atque eminus histrix
Rex bonus esto armis consiliisque potens.

11/07/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:84

Incerta Sede Vagantur
Ut celer huc, sed mox volitat passerculus illuc,
Sic nusquam est, quisquis vivere ubique volet.

11/08/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:84

Inculpata Tutela
Et iusta causa, paribus quoque cominus armis:
Vim vi licet repellere.

11/09/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:85

Non Solum Nobis
Ericium hic qui ceu gradientem conspicis uvam,
Frugi sis, et opes tu quoque linque tuis.

11/10/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:85

Divitiae Haud Aliter
Ut volucres dementat hyoscyami gravis herba,
Sic insana stupent pectora divitiis.

11/11/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:85

Concordia Regni
Sollicitam Prognes curam spectate, regentes,
Atque fovete pari pignora vestra fide.

11/12/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:85

Mentem Ne Laederet Auris
Carminis insidias serpens magici exit opertis
Auribus: illecebras sic fuge; tutus eris.

11/13/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:86

Nil Moror, Ictus
Integritas, virtusque suo munimine tutae,
Non paret adversae morsibus invidiae.

11/14/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:86

Amica, Non Serva
Tecta hominis subit, ipsum hominem fugit anxia Progne;
gratum est hospitium, sed grave servitium.

11/15/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:86

Sobrietatis Opus
Emoritur serpens hominis, contacta saliva:
Hei mihi quam magnum sobrietatis opus!

11/16/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:87

Latet Abdita
Nucleus arridet? Spinosa putamina rumpe;
Non vult felices absque labore Deus.

11/17/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:87

Alio Hibernandum
Ardorem quisquis fugere optat tempore amoris;
Dum fervet, fugiat, namque hieme arcta fuga est.

11/18/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:87

Quos Bruma Tegebat
Vere novo latebris serpens prorepit opertis,
Gloria sic artes ad loca summa vehit.

11/19/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:88

Vincti Sollertia Vires
Exiguus tranat ceu flumina magna sciurus.
Res gerimus magnas viribus ingenii.

11/20/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:88

Languesco, Sole Latente
Marcidus ut flos hic languescit sole latente,
Caelesti sapimus sic sine luce nihil.

11/21/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:88

Semper In Axe
Hic licet usque orbis celerem volvatur in orbem,
In se immota tamen mens generosa manet.

11/22/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:89

Semper Inclita Virtus
Quamlibet e mediis consurgunt lilia spinis,
Sic virtus ipsis crescit ovatque malis.

11/23/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:89

Captivam Impune Lacessunt
Hostem qui captum rides, fuge robur habentem,
Perrumpet felis carcere clausa diu.

11/24/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:89

Inter Utrumque
Vita fugit lucem dirae male conscia culpae,
Ut quae avis a sero vespere nomen habet.

11/25/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:90

Vigilate Timentes
Passim fraus caecis latet insidiosa tenebris:
Ne capiare cave et sobrius advigila.

11/26/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:90

Nil Solidi
Turpis adulator formas se vertit in omnes,
At verax similis mens manet usque sui.

11/27/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:90

Labor Omnibus Unus
Doctus apum et studia et mores et iura revolvat,
Qui bene vult populis dicere iura suis.

11/28/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:90

Venus Improba
Sic pereat quisquis meretrici turpiter haeret,
Per Venerem ut nimiam vipera morsa perit.

11/29/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:91

De Parvis, Grandis Acervus
Spica fuit primo, quem nunc est cernere fascem:
A parvis facimus munera ad ampla gradum.

11/30/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:91

Domus Optima
Est sua cuique domus tutissimus usque receptus,
Hanc ceu testudo femina casta colat.

12/01/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:91

Sine Iniuria
Quae multis prosint, sapiens fert, colligit, auget:
Ut varios flores sedula libat apis.

12/02/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:92

Aeque Tandem
Tardigrada assequitur cygnos testudo volucres
Assiduus quo non scit penetrare labor?

12/03/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:92

Vita Tamen Superest
Vivacis succi ut plantam hanc mirantur et ornant:
Sic homines praestant dotibus ingenii.

12/04/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:92

Uni Salus, Alteri Pernicies
Ut rosa mors, scarabaee, tibi est, apis una voluptas:
Virtus, grata bonis, est inimica malis.

12/05/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:92

Viure Pour Mourir, Mourir Pour Vivre
Ut moriar, vivo, moriorque, ut postmodo vivam;
Nam cinere exusto mox redivivus ero.

12/06/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:93

Modo Vita Supersit
Ut vivat castor sibi testes amputat ipse,
Tu quoque, si qua nocent, abiice tutus eris.

12/07/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:94

Astris Obscura Tenebris
Heu mortale genus ceu talpae, lumine captum,
Caelesti donec restituatur ope.

12/08/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:94

Transfundit Pasta Venenum
Vipereum exsugit vesparum turba venenum;
Tu fuge, ne noceant hausta venena tibi.

12/09/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:95

Flectimur, Non Frangimur
Flectitur obsequio, sic vincit arundo procellas:
Laeditur adversum qui sua fata furit.

12/10/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:95

Saevit In Omnes
Plures lutra necat pisces, quam condat in alvum:
Sic rabie tumidus saeva tyrannus agit.

12/11/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:95

Morte Medetur
Vivens mortem homini instillo, moriensque medelam:
Quam mira alternant vitaque morsque vice!

12/12/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:96

Diarii Omnes
Extremum statuas ut quemlibet esse dierum,
Fida tibi monitrix hemerocallis erit.

12/13/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:96

Perseverando
Quid non perficiat labor improbus? Aspicis, arbor
Ut cadat a morsu castoris assiduo.

12/14/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:96

Expecto Donec Veniat
Frigora fert patiens, spe veris, parva cicada:
Sperat et infestis mens bona semper opem.

12/15/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:96

Ne Iurato Quidem
Non nisi desecta credam tibi, scorpio, cauda,
Armaque ni ponas, foedera nulla dabo.

12/16/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:97

Nullo Docente Magistro
Utilis attrahitur plantis, at noxius humor
Spernitur; anne homines in sua damna ruent?

12/17/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:97

Tempore Et Loco
Nosse modum tempusque doces, crocodile magister
Et ventura diu tempora prospicere.

12/18/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:97

Brevis Et Damnosa Voluntas
Qui circum volitat deceptus amores ad ignes,
Numquid naturam papilionis habet?

12/19/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:97

Bene Qui Latuit
Exemplo domiporta tibi fit cochlea, quisquis
Exoptas tuto consenuisse domi.

12/20/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:98

Hoc Omnis Caro
Quisquis es, hunc faeni qui spectas forte maniplum,
Respice te: faenum es; pone supercilium.

12/21/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:98

Acceptum Redditur Officium
Vel trochili meritis crocodili gratia constat.
Praeclare meritis tu quoque redde vicem.

12/22/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:98

Scabrisque Tenacius Haerent
Rebus in adversis sis fortis: nempe ea parva
Laus est virtutis prosperitate frui.

12/23/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:98

Nec Te Quaesiveris Extra
Non tibi tela nocent latitanti, erumpere at ausum
Configunt: temere qui ruit, ille perit.

12/24/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:99

His Ornari Aut Mori
Fronde oleae, lauri, quercus contexta corolla
Me decoret, sine qua vivere triste mihi.

12/25/yearCamerarius & Bornitius Emblems 2:99

Nusquam Tuta Tyrannis
Quem minime credas properabit fata tyranno:
Exitio ichneumon sic crocodile tibi est.

12/26/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:99

Violentior Exit
Innodat culicem, sed vespae pervia tela est;
Sic rumpit leges vis, quibus haeret inops.

12/27/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:99

Non Levis Ascensus
Disce, puer, virtutem ex me verumque laborem,
Si vera ornari laudis honore cupis.

12/28/yearCamerarius & Bornitius Emblems 1:100

Spes Altera Vitae
Securus moritur, qui scit se morte renasci:
Non ea mors dici, sed nova vita potest.

12/29/yearCamerarius & Bornitius Emblems 3:100

Vita Mihi Mors Est
Ex se ipsa nascens, ex se reparabilis ales,
quae exoriens moritur, quae moriens oritur.

12/30/yearCamerarius & Bornitius Emblems 4:100

Fert Omnia Secum
O felix, secum sua quicumque omnia portat,
Fortunae vivens liber ab arbitrio.

12/31/yearCamerarius & Bornitius Emblems 5:100

Veritas Mire Patescit
Saepe etiam est fatuus vel simplex pusio vates,
Abdita cum Fatum vera aperire volet.