01/01/year (Matt. 23:24) Excolantes culicem, camelum autem gluttientes. (Vulgata)
01/02/year (Rev. 13:10) Qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. (Vulgata)
01/03/year (Gal. 6:10) Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. (Vulgata)
01/04/year (Jer. 6:16) Interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea. (Vulgata)
01/05/year (John 1:23) Ego vox clamantis in deserto. (Vulgata)
01/06/year (Matt. 19:23) Dives difficile intrabit in regnum caelorum. (Vulgata)
01/07/year (Romans 2:6) Deus reddet unicuique secundum opera eius. (Vulgata)
01/08/year (Matt. 6:24) Non potestis Deo servire et mamonae. (Vulgata)
01/09/year (Micah 4:3) Non sumet gens adversus gentem gladium et non discent ultra belligerare. (Vulgata)
01/10/year (Proverbs 13:12) Spes quae differtur affligit animam. (Vulgata)
01/11/year (I Esdras 3:12) Super omnia vincit veritas. (Vulgata)
01/12/year (Proverbs 11:29) Qui conturbat domum suam, possidebit ventos. (Vulgata)
01/13/year (II Chron. 25:4) Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis. (Vulgata)
01/14/year (James 3:4) Ecce et naves, cum magnae sint, circumferuntur a modico gubernaculo. (Vulgata)
01/15/year (Ecc. 5:10) Qui amat divitias, fructus non capiet ex eis. (Vulgata)
01/16/year (Proverbs 4:19) Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant. (Vulgata)
01/17/year (Gal. 5:14) Diliges proximum tuum, sicut te ipsum. (Vulgata)
01/18/year (Matt. 7:17) Mala arbor fructus malos facit. (Vulgata)
01/19/year (Proverbs 22:7) Qui accipit mutuum, servus est fenerantis. (Vulgata)
01/20/year (Matt. 5:5) Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. (Vulgata)
01/21/year (John 4:37) Alius est qui seminat, et alius est qui metit. (Vulgata)
01/22/year (Sirach 11:2) Non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo. (Vulgata)
01/23/year (Sirach 13:19) Pascua sunt divitum pauperes. (Vulgata)
01/24/year (I Tim. 6:10) Radix omnium malorum est cupiditas. (Vulgata)
01/25/year (Proverbs 25:3) Cor regum inscrutabile. (Vulgata)
01/26/year (James 3:5) Ecce, quantus ignis quam magnam silvam incendit. (Vulgata)
01/27/year (Proverbs 8:10) Doctrinam magis quam aurum eligite. (Vulgata)
01/28/year (Mark 2:22) Nemo mittit vinum novellum in utres veteres. (Vulgata)
01/29/year (Mark 10:21) Quaecumque habes, vende et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo. (Vulgata)
01/30/year (Matt. 23:8) Omnes vos fratres estis. (Vulgata)
01/31/year (James 4:12) Tu quis es, qui iudicas proximum? (Vulgata)
02/01/year (Matt. 22:14) Multi sunt vocati; pauci vero electi. (Vulgata)
02/02/year (Genesis 4:9) Num custos fratris mei sum? (Vulgata)
02/03/year (Luke 10:7) Dignus est operarius mercede sua. (Vulgata)
02/04/year (Ecc. 9:2) Omnia in futuro servantur incerta. (Vulgata)
02/05/year (II Peter 2:22) Sus lota reversa in volutabro luti. (Vulgata)
02/06/year (Matt. 6:21) Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. (Vulgata)
02/07/year (Matt. 6:13) Libera nos a malo. (Vulgata)
02/08/year (Luke 3:11) Qui habet duas tunicas, det non habenti. (Vulgata)
02/09/year (Ecc. 3:5) Tempus amplexandi et tempus longe fieri a complexibus. (Vulgata)
02/10/year (Job 5:6) Nihil in terra sine causa fit. (Vulgata)
02/11/year (Job 1:21) Dominus dedit; Dominus abstulit. (Vulgata)
02/12/year (Matt. 6:34) Nolite esse solliciti in crastinum. (Vulgata)
02/13/year (Amos 5:14) Quaerite bonum et non malum. (Vulgata)
02/14/year (Matt. 7:2) In qua mensura mensi fueritis, metietur vobis. (Vulgata)
02/15/year (Proverbs 11:22) Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua. (Vulgata)
02/16/year (Ecc. 10:19) Pecuniae oboedient omnia. (Vulgata)
02/17/year (James 3:8) Linguam nullus hominum domare potest. (Vulgata)
02/18/year (Ecc. 3:19) Similiter spirant omnia. (Vulgata)
02/19/year (Sirach 5:9) Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omni via. (Vulgata)
02/20/year (Hosea 8:7) Ventum seminabunt et turbinem metent. (Vulgata)
02/21/year (Ecc. 1:7) Omnia flumina intrant mare et mare non redundat. (Vulgata)
02/22/year (Matt. 5:14) Vos estis lux mundi. (Vulgata)
02/23/year (Luke 18:25) Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei. (Vulgata)
02/24/year (Matt. 26:52) Omnes qui acceperint gladium, gladio peribunt. (Vulgata)
02/25/year (Matt. 6:20) Thesaurizate vobis thesauros in caelo, ubi neque erugo neque tinea demolitur. (Vulgata)
02/26/year (Ecc. 1:9) Nihil sub sole novum. (Vulgata)
02/27/year (Ecc. 9:12) Nescit homo finem suum. (Vulgata)
02/28/year (John 19:22) Quod scripsi, scripsi. (Vulgata)
02/29/year (Ecc. 7:14) In die bona fruere bonis, et malam diem praecave. (Vulgata)
03/01/year (Isaiah 26:7) Semita iusti recta est. (Vulgata)
03/02/year (Proverbs 23:23) Veritatem eme et noli vendere. (Vulgata)
03/03/year (Matt. 5:39) Si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram. (Vulgata)
03/04/year (I Cor. 9:10) Debet in spe, qui arat, arare. (Vulgata)
03/05/year (Matt. 5:14) Non potest civitas abscondi supra montem posita. (Vulgata)
03/06/year (Mark 12:38) Cavete a scribis. (Vulgata)
03/07/year (Ecc. 3:3) Tempus occidendi et tempus sanandi. (Vulgata)
03/08/year (Proverbs 22:1) Super argentum et aurum gratia bona. (Vulgata)
03/09/year (I Cor. 13:7) Caritas omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. (Vulgata)
03/10/year (Mark 4:22) Non est aliquid absconditum quod non manifestetur. (Vulgata)
03/11/year (Psalms 66:12) Transivimus per ignem et aquam. (Vulgata)
03/12/year (Ecc. 9:11) Vidi sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum. (Vulgata)
03/13/year (II Tim. 4:7) Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. (Vulgata)
03/14/year (James 1:19) Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. (Vulgata)
03/15/year (Proverbs 28:23) Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum. (Vulgata)
03/16/year (Luke 6:37) Nolite condemnare, et non condemnabimini. (Vulgata)
03/17/year (Sirach 17:32) Omnes homines terra et cinis. (Vulgata)
03/18/year (Gal. 6:5) Unusquisque onus suum portabit. (Vulgata)
03/19/year (Ecc. 3:3) Tempus destruendi et tempus aedificandi. (Vulgata)
03/20/year (Matt. 5:7) Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur. (Vulgata)
03/21/year (II Tim. 2:20) In magna domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. (Vulgata)
03/22/year (Proverbs 19:2) Qui festinus est, pedibus offendit. (Vulgata)
03/23/year (Matt. 7:13) Lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem. (Vulgata)
03/24/year (Proverbs 19:4) Divitiae addunt amicos plurimos. (Vulgata)
03/25/year (Romans 2:14) Legem non habentes, ipsi sibi sunt lex. (Vulgata)
03/26/year (Ecc. 7:9) Ne velox sis ad irascendum. (Vulgata)
03/27/year (II Cor. 6:16) Estis templum Dei vivi. (Vulgata)
03/28/year (Matt. 5:9) Beati pacifici. (Vulgata)
03/29/year (Sirach 33:5) Praecordia fatui quasi rota carri. (Vulgata)
03/30/year (Sirach 21:2) Quasi a facie colubri, fuge peccata. (Vulgata)
03/31/year (Ecc. 2:16) Non erit memoria sapientis, similiter ut stulti. (Vulgata)
04/01/year (Exod. 21:24) Oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede. (Vulgata)
04/02/year (Ecc. 3:7) Tempus scindendi et tempus consuendi. (Vulgata)
04/03/year (I Cor. 12:12) Omnia membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt. (Vulgata)
04/04/year (Job 14:19) Lapides excavant aquae. (Vulgata)
04/05/year (Matt. 3:10) Omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur. (Vulgata)
04/06/year (Matt. 5:6) Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. (Vulgata)
04/07/year (II Peter 3:13) Novos caelos et novam terram expectamus, in quibus iustitia habitat. (Vulgata)
04/08/year (Proverbs 6:9) Usquequo, piger, dormis? Quando consurges ex somno tuo? (Vulgata)
04/09/year (Proverbs 16:18) Ante ruinam exaltatur spiritus. (Vulgata)
04/10/year (Ecc. 10:8) Qui fodit foveam, incidet in eam. (Vulgata)
04/11/year (Micah 4:3) Concident gladios suos in vomeres et hastas suas in ligones. (Vulgata)
04/12/year (Ecc. 9:4) Nemo est qui semper vivat. (Vulgata)
04/13/year (James 4:6) Deus superbis resistit; humilibus autem dat gratiam. (Vulgata)
04/14/year (Zech. 1:5) Patres vestri ubi sunt? (Vulgata)
04/15/year (Proverbs 16:9) Cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius. (Vulgata)
04/16/year (I Cor. 13:5) Caritas non cogitat malum. (Vulgata)
04/17/year (II Samuel 11:25) Varius eventus est proelii. (Vulgata)
04/18/year (Matt. 5:45) Solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. (Vulgata)
04/19/year (Luke 11:3) Panem nostrum cotidianum da nobis cotidie. (Vulgata)
04/20/year (Matt. 6:12) Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimisimus debitoribus nostris. (Vulgata)
04/21/year (Matt. 10:8) Gratis accepistis; gratis date. (Vulgata)
04/22/year (Proverbs 9:17) Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. (Vulgata)
04/23/year (Luke 11:11) Quis ex vobis patrem petet piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? (Vulgata)
04/24/year (Ecc. 1:15) Stultorum infinitus est numerus. (Vulgata)
04/25/year (Proverbs 20:17) Suavis est homini panis mendacii. (Vulgata)
04/26/year (Sirach 38:31) Unusquisque in arte sua sapiens est. (Vulgata)
04/27/year (II Samuel 14:14) Quasi aquae, delabimur in terram, quae non revertuntur. (Vulgata)
04/28/year (Matt. 5:44) Diligite inimicos vestros. (Vulgata)
04/29/year (Mark 8:33) Vade retro me, Satana. (Vulgata)
04/30/year (Eph. 4:25) Deponentes mendacium, loquimini veritatem. (Vulgata)
05/01/year (Proverbs 22:8) Qui seminat iniquitatem, metet mala. (Vulgata)
05/02/year (Romans 12:20) Si sitit inimicus tuus, potum da illi. (Vulgata)
05/03/year (Job 7:1) Nonne militia est vita hominis super terram? (Vulgata)
05/04/year (II Chron. 15:7) Erit merces operi vestro. (Vulgata)
05/05/year (Ecc. 5:2) Ne temere quid loquaris. (Vulgata)
05/06/year (Matt. 8:22) Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. (Vulgata)
05/07/year (Sirach 22:11) Modicum plora supra mortuum, quoniam requievit. (Vulgata)
05/08/year (I Tim. 4:4) Omnis creatura Dei bona. (Vulgata)
05/09/year (Prov. 13:20) Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit. (Vulgata)
05/10/year (Wisdom 7:24) Omnibus mobilibus mobilior est sapientia. (Vulgata)
05/11/year (Sirach 7:1) Noli facere mala et non te apprehendent. (Vulgata)
05/12/year (Luke 11:4) Ne nos inducas in temptationem. (Vulgata)
05/13/year (Ecc. 3:5) Tempus spargendi lapides et tempus colligendi. (Vulgata)
05/14/year (Psalms 18:2) Caeli enarrant gloriam Dei. (Vulgata)
05/15/year (Sirach 6:14) Amicus fidelis protectio fortis. (Vulgata)
05/16/year (Ecc. 7:5) Melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi. (Vulgata)
05/17/year (Ecc. 9:11) Vidi sub sole nec sapientium panem nec doctorum divitias. (Vulgata)
05/18/year (Matt. 5:39) Ego dico vobis: non resistere malo. (Vulgata)
05/19/year (Isaiah 11:6) Habitabit lupus cum agno. (Vulgata)
05/20/year (Proverbs 14:4) Ubi plurimae segetes, ibi manifesta fortitudo bovis. (Vulgata)
05/21/year (Sirach 12:13) Quis miserebitur incantatori a serpente percusso? (Vulgata)
05/22/year (Proverbs 19:4) A paupere et amici separantur. (Vulgata)
05/23/year (John 12:35) Ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos comprehendant. (Vulgata)
05/24/year (I John 4:11) Nos debemus alterutrum diligere. (Vulgata)
05/25/year (Proverbs 6:6) Vade ad formicam, o piger, et considera vias eius et disce sapientiam. (Vulgata)
05/26/year (John 8:7) Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. (Vulgata)
05/27/year (Proverbs 27:18) Qui servat ficum, comedet fructus eius. (Vulgata)
05/28/year (Matt. 6:25) Nonne anima plus est quam esca? (Vulgata)
05/29/year (Ecc. 1:7) Ad locum unde exeunt, flumina revertuntur ut iterum fluant. (Vulgata)
05/30/year (Ecc. 5:5) Multo melius est non vovere quam post votum promissa non complere. (Vulgata)
05/31/year (John 8:32) Veritas liberabit vos. (Vulgata)
06/01/year (Sirach 44:1) Laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua. (Vulgata)
06/02/year (I Peter 3:10) Qui vult videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo. (Vulgata)
06/03/year (Matt. 7:12) Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis. (Vulgata)
06/04/year (Ecc. 6:6) Nonne ad unum locum properant omnia? (Vulgata)
06/05/year (Matt. 9:12) Non est opus valentibus medico, sed male habentibus. (Vulgata)
06/06/year (Luke 12:48) Cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. (Vulgata)
06/07/year (Ecc. 8:6) Omni negotio tempus est et oportunitas. (Vulgata)
06/08/year (Ecc. 11:4) Qui considerat nubes, numquam metet. (Vulgata)
06/09/year (Genesis 3:19) Pulvis es, et in pulverem reverteris. (Vulgata)
06/10/year (Deut. 32:7) Memento dierum antiquorum; cogita generationes singulas. (Vulgata)
06/11/year (Matt. 5:13) Vos estis sal terrae. (Vulgata)
06/12/year (I Tim. 6:8) Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus. (Vulgata)
06/13/year (Luke 6:38) Date, et dabitur vobis. (Vulgata)
06/14/year (Sirach 27:11) Stultus sicut luna immutatur. (Vulgata)
06/15/year (Jer. 31:29) Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstipuerunt. (Vulgata)
06/16/year (Matt. 5:4) Beati mites quoniam ipsi possidebunt terram. (Vulgata)
06/17/year (Sirach 1:2) Harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit? (Vulgata)
06/18/year (Isaiah 53:7) Sicut ovis ad occisionem ducetur, et obmutescet et non aperiet os suum. (Vulgata)
06/19/year (Proverbs 20:4) Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate. (Vulgata)
06/20/year (Matt. 6:34) Crastinus dies sollicitus erit sibi ipse. (Vulgata)
06/21/year (Proverbs 20:13) Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat. (Vulgata)
06/22/year (Psalms 34:14) Recede a malo et fac bonum; quaere pacem et persequere eam. (Vulgata)
06/23/year (Ecc. 9:5) Oblivioni tradita est memoria mortuorum. (Vulgata)
06/24/year (II Macc. 15:39) Vinum semper bibere aut semper aquam contrarium est; alternis autem uti delectabile. (Vulgata)
06/25/year (Matt. 6:28) Considerate lilia agri, quomodo crescunt, non laborant nec nent. (Vulgata)
06/26/year (Ecc. 3:4) Tempus plangendi et tempus saltandi. (Vulgata)
06/27/year (Luke 6:35) Diligite inimicos vestros et benefacite. (Vulgata)
06/28/year (Ecc. 10:8) Qui dissipat saepem, mordebit eum coluber. (Vulgata)
06/29/year (Sirach 13:2) Quid communicabit caccabus ad ollam? Quando enim conliserint, confringetur. (Vulgata)
06/30/year (II Cor. 3:6) Littera occidit; Spiritus autem vivificat. (Vulgata)
07/01/year (Mark 8:36) Quid proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae? (Vulgata)
07/02/year (Psalms 42:7) Abyssus abyssum vocat. (Vulgata)
07/03/year (Sirach 9:10) Ne derelinquas amicum antiquum; novus enim non erit similis illi. (Vulgata)
07/04/year (I Samuel 2:7) Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat. (Vulgata)
07/05/year (Sirach 21:3) Quasi romphea bis acuta omnis iniquitas. (Vulgata)
07/06/year (Acts 20:35) Beatius est magis dare quam accipere. (Vulgata)
07/07/year (Luke 6:29) Qui te percutit in maxillam, praebe et alteram. (Vulgata)
07/08/year (Ecc. 9:4) Melior est canis vivens leone mortuo. (Vulgata)
07/09/year (Ecc. 4:12) Funiculus triplex difficile rumpitur. (Vulgata)
07/10/year (Matt. 8:26) Quid timidi estis, modicae fidei? (Vulgata)
07/11/year (Ecc. 4:6) Melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore. (Vulgata)
07/12/year (Ecc. 11:4) Qui observat ventum, non seminat. (Vulgata)
07/13/year (Proverbs 27:1) Ne glorieris in crastinum. (Vulgata)
07/14/year (Prov. 14:4) Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est. (Vulgata)
07/15/year (Ecc. 1:2) Vanitas vanitatum, omnia vanitas. (Vulgata)
07/16/year (Ecc. 3:2) Tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est. (Vulgata)
07/17/year (Proverbs 27:6) Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula. (Vulgata)
07/18/year (John 14:2) In domo Patris mei mansiones multae sunt. (Vulgata)
07/19/year (Mark 12:17) Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. (Vulgata)
07/20/year (Matt. 5:12) Merces vestra copiosa est in caelis. (Vulgata)
07/21/year (Luke 6:21) Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. (Vulgata)
07/22/year (Matt. 6:24) Nemo potest duobus dominis servire. (Vulgata)
07/23/year (Matt. 6:34) Sufficit diei malitia sua. (Vulgata)
07/24/year (Matt. 7:7) Quaerite et invenietis. (Vulgata)
07/25/year (Jer. 29:5) Plantate hortos et comedite fructum eorum. (Vulgata)
07/26/year (Proverbs 17:1) Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio. (Vulgata)
07/27/year (II Thess. 3:10) Si quis non vult operari, nec manducet. (Vulgata)
07/28/year (Genesis 1:3) Fiat lux. (Vulgata)
07/29/year (Matt. 7:3) Quid vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides? (Vulgata)
07/30/year (II Chron. 6:30) Redde unicuique secundum vias suas. (Vulgata)
07/31/year (Ecc. 9:5) Mortui nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem. (Vulgata)
08/01/year (I Cor. 3:8) Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. (Vulgata)
08/02/year (Ecc. 5:12) Dulcis est somnus operanti. (Vulgata)
08/03/year (Ecc. 11:6) Mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua. (Vulgata)
08/04/year (Proverbs 26:11) Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam. (Vulgata)
08/05/year (Luke 4:24) Nemo propheta acceptus est in patria sua. (Vulgata)
08/06/year (Luke 12:22) Nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini. (Vulgata)
08/07/year (Sirach 4:28) Usque ad mortem certa pro iustitia. (Vulgata)
08/08/year (Sirach 3:26) Qui amat periculum, in illo peribit. (Vulgata)
08/09/year (Mark 9:23) Si potes credere, omnia possibilia credenti. (Vulgata)
08/10/year (Matt. 5:15) Non accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum. (Vulgata)
08/11/year (Luke 9:60) Sine ut mortui sepeliant mortuos suos. (Vulgata)
08/12/year (Ecc. 12:11) Verba sapientium sicut stimuli. (Vulgata)
08/13/year (Wisdom 7:6) Unus introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus. (Vulgata)
08/14/year (Psalms 130:1) De profundis clamavi. (Vulgata)
08/15/year (Matt. 9:37) Messis quidem multa, operarii autem pauci. (Vulgata)
08/16/year (Ecc. 4:10) Vae soli quia, cum ruerit, non habet sublevantem. (Vulgata)
08/17/year (Proverbs 17:28) Stultus quoque, si tacuerit, sapiens putabitur. (Vulgata)
08/18/year (Matt. 7:7) Pulsate, et aperietur vobis. (Vulgata)
08/19/year (Luke 10:29) Quis est meus proximus? (Vulgata)
08/20/year (Ecc. 3:2) Tempus nascendi et tempus moriendi. (Vulgata)
08/21/year (Psalms 23:4) Si ambulavero in valle mortis, non timebo malum quoniam tu mecum es. (Vulgata)
08/22/year (James 4:7) Resistite diabolo et fugiet a vobis. (Vulgata)
08/23/year (Genesis 2:18) Non est bonum esse hominem solum. (Vulgata)
08/24/year (John 18:38) Quid est veritas? (Vulgata)
08/25/year (Ecc. 11:1) Mitte panem tuum super transeuntes aquas et post multa tempora invenies illum. (Vulgata)
08/26/year (Psalms 89:48) Quis est vir qui vivat et non videat mortem? (Vulgata)
08/27/year (Ecc. 2:16) Moritur doctus, similiter et indoctus. (Vulgata)
08/28/year (Ecc. 4:13) Melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto. (Vulgata)
08/29/year (Proverbs 17:12) Expedit magis ursae occurrere, raptis fetibus, quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua. (Vulgata)
08/30/year (Sirach 8:2) Multos perdidit aurum atque argentum. (Vulgata)
08/31/year (Rev. 3:15) Neque frigidus es neque calidus; utinam frigidus esses aut calidus. (Vulgata)
09/01/year (Luke 6:32) Si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia? (Vulgata)
09/02/year (Sirach 10:10) Rex hodie est, et cras morietur. (Vulgata)
09/03/year (Isaiah 40:6) Omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri. (Vulgata)
09/04/year (Sirach 14:5) Qui sibi nequa est, cui alii bonus erit? (Vulgata)
09/05/year (Psalms 62:12) Unicuique iuxta opera sua. (Vulgata)
09/06/year (Matt. 15:27) Et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. (Vulgata)
09/07/year (Ecc. 4:11) Si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet? (Vulgata)
09/08/year (Psalms 18:25) Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris. (Vulgata)
09/09/year (Job 1:21) Nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc. (Vulgata)
09/10/year (Proverbs 15:1) Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem. (Vulgata)
09/11/year (Psalms 22:21) Salva me ex ore leonis. (Vulgata)
09/12/year (Ecc. 2:14) Stultus in tenebris ambulat. (Vulgata)
09/13/year (Luke 6:37) Nolite iudicare, et non iudicabimini. (Vulgata)
09/14/year (Ecc. 3:6) Tempus adquirendi et tempus perdendi. (Vulgata)
09/15/year (Ecc. 12:12) Faciendi plures libros nullus est finis. (Vulgata)
09/16/year (II Samuel 11:25) Nunc hunc, nunc illum consumit gladius. (Vulgata)
09/17/year (John 11:9) Nonne duodecim horae sunt diei? (Vulgata)
09/18/year (Wisdom 1:1) Diligite iustitiam, qui iudicatis terram. (Vulgata)
09/19/year (Proverbs 26:27) Qui fodit foveam, incidet in eam; et qui volvit lapidem, revertetur ad eum. (Vulgata)
09/20/year (Mark 14:38) Spiritus quidem promptus; caro vero infirma. (Vulgata)
09/21/year (Proverbs 6:27-28) Numquid ambulare potest homo super prunas et non conburentur plantae eius? (Vulgata)
09/22/year (Wisdom 5:10) Navis pertransit fluctuantem aquam et, cum praeterierit, non est vestigium invenire. (Vulgata)
09/23/year (Ecc. 3:6) Tempus custodiendi et tempus abiciendi. (Vulgata)
09/24/year (Luke 4:23) Medice, cura te ipsum. (Vulgata)
09/25/year (Ecc. 3:19) Unus interitus est hominis et iumentorum. (Vulgata)
09/26/year (I Cor. 6:13) Esca ventri et venter escis. (Vulgata)
09/27/year (Proverbs 16:19) Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis. (Vulgata)
09/28/year (Ecc. 10:14) Stultus verba multiplicat. (Vulgata)
09/29/year (Rev. 3:16) Tepidus es et nec frigidus nec calidus. (Vulgata)
09/30/year (Matt. 6:30) Faenum agri hodie est, et cras in clibanum mittitur. (Vulgata)
10/01/year (Proverbs 19:2) Ubi non est scientia animae, non est bonum. (Vulgata)
10/02/year (Romans 1:14) Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. (Vulgata)
10/03/year (Proverbs 22:1) Melius est nomen bonum quam divitiae multae. (Vulgata)
10/04/year (John 6:12) Colligite fragmenta ne pereant. (Vulgata)
10/05/year (John 10:11) Bonus pastor animam suam dat pro ovibus. (Vulgata)
10/06/year (II Chron. 6:36) Non est homo qui non peccet. (Vulgata)
10/07/year (Sirach 8:3) Non litiges cum homine linguato, et non strues in igne illius ligna. (Vulgata)
10/08/year (Deut. 25:4) Non ligabis os bovis, terentis in area fruges tuas. (Vulgata)
10/09/year (Heb. 6:19) Spem sicut anchoram habemus animae, tutam ac firmam. (Vulgata)
10/10/year (Psalms 27:1) Dominus illuminatio mea. (Vulgata)
10/11/year (Jer. 13:23) Mutare potest pardus varietates suas? (Vulgata)
10/12/year (Proverbs 12:11) Qui operatur terram suam, saturabitur panibus. (Vulgata)
10/13/year (Matt. 7:2) In quo iudicio iudicaveritis, iudicabimini. (Vulgata)
10/14/year (Romans 12:17) Nulli malum pro malo. (Vulgata)
10/15/year (John 8:34) Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. (Vulgata)
10/16/year (Proverbs 13:20) Amicus stultorum efficietur similis. (Vulgata)
10/17/year (Ecc. 10:7) Vidi servos in equis, et principes ambulantes quasi servos super terram. (Vulgata)
10/18/year (Ob. 1:15) Sicut fecisti, fiet tibi. (Vulgata)
10/19/year (Sirach 12:16) In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur. (Vulgata)
10/20/year (Proverbs 15.15) Secura mens quasi iuge convivium. (Vulgata)
10/21/year (Mark 8:18) Oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis. (Vulgata)
10/22/year (I Thess. 5:11) Aedificate alterutrum. (Vulgata)
10/23/year (Ecc. 9:5) Viventes sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius. (Vulgata)
10/24/year (Matt. 7:15) Veniunt ad vos in vestimentis ovium; intrinsecus autem sunt lupi rapaces. (Vulgata)
10/25/year (Matt. 7:17) Omnis arbor bona fructus bonos facit. (Vulgata)
10/26/year (Sirach 20:30) Sapientia absconsa et thesaurus invisus: quae utilitas in utrisque? (Vulgata)
10/27/year (Ecc. 3:4) Tempus flendi et tempus ridendi. (Vulgata)
10/28/year (Wisdom 6:1) Melior est sapientia quam vires. (Vulgata)
10/29/year (Romans 12:21) Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. (Vulgata)
10/30/year (Gal. 6:7) Quae seminaverit homo, haec et metet. (Vulgata)
10/31/year (Proverbs 30:16) Ignis numquam dicit: sufficit. (Vulgata)
11/01/year (Romans 14:10) Tu quid iudicas fratrem tuum? (Vulgata)
11/02/year (Job 5:7) Homo ad laborem nascitur et avis ad volatum. (Vulgata)
11/03/year (Sirach 13:1) Qui tetigerit picem, inquinabitur ab illa. (Vulgata)
11/04/year (Sirach 4:30) Noli esse sicut leo in domo tua, opprimens subiectos tibi. (Vulgata)
11/05/year (Luke 6:28) Benedicite maledicentibus vobis. (Vulgata)
11/06/year (Ecc. 2:16) Futura tempora oblivione cuncta pariter obruent. (Vulgata)
11/07/year (Proverbs 22:24) Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso. (Vulgata)
11/08/year (Luke 6:44) Unaquaeque arbor de fructu suo cognoscitur. (Vulgata)
11/09/year (Isaiah 22:13) Comedamus et bibamus; cras enim moriemur. (Vulgata)
11/10/year (Matt. 7:6) Ne mittatis margaritas vestras ante porcos. (Vulgata)
11/11/year (Ecc. 11:9) Laetare, iuvenis, in adulescentia tua. (Vulgata)
11/12/year (James 3:8) Lingua inquietum malum, plena veneno mortifero. (Vulgata)
11/13/year (Proverbs 16:32) Melior est qui dominatur animo suo expugnatore urbium. (Vulgata)
11/14/year (Ecc. 3:1) Omnia tempus habent. (Vulgata)
11/15/year (Matt. 6:19) Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi fures effodiunt et furantur. (Vulgata)
11/16/year (Luke 6:39) Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadent? (Vulgata)
11/17/year (Sirach 2:5) In igne probatur aurum et argentum, homines vero in camino humiliationis. (Vulgata)
11/18/year (Eph. 4:26) Sol non occidat super iracundiam vestram. (Vulgata)
11/19/year (Acts 26:14) Durum est tibi contra stimulum calcitrare. (Vulgata)
11/20/year (Matt. 12:30) Qui non est mecum, contra me est. (Vulgata)
11/21/year (Proverbs 17:13) Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius. (Vulgata)
11/22/year (Sirach 21:26) In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum. (Vulgata)
11/23/year (I Esdras 4:35) Veritas magna et fortior prae omnibus. (Vulgata)
11/24/year (Matt. 7:16) A fructibus eorum cognoscetis eos. (Vulgata)
11/25/year (Proverbs 6:23) Mandatum lucerna est, et lex lux. (Vulgata)
11/26/year (Ecc. 3:20) Omnia de terra facta sunt et in terram pariter revertentur. (Vulgata)
11/27/year (Sirach 6:16) Amicus fidelis medicamentum vitae. (Vulgata)
11/28/year (Ecc. 1:5) Oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur, ibique renascens. (Vulgata)
11/29/year (Proverbs 26:14) Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. (Vulgata)
11/30/year (Proverbs 15:17) Melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio. (Vulgata)
12/01/year (Luke 11:11) Quis ex vobis patrem petet panem, numquid lapidem dabit illi? (Vulgata)
12/02/year (Wisdom 3:15) Bonorum laborum gloriosus est fructus. (Vulgata)
12/03/year (Rev. 2:10) Esto fidelis usque ad mortem. (Vulgata)
12/04/year (John 3:8) Spiritus, ubi vult, spirat et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat. (Vulgata)
12/05/year (Ecc. 10:3) Stultus omnes stultos aestimat. (Vulgata)
12/06/year (Sirach 6:14) Qui invenit amicum, invenit thesaurum. (Vulgata)
12/07/year (Matt. 7:7) Petite, et dabitur vobis. (Vulgata)
12/08/year (Gal. 2:6) Deus personam hominis non accipit. (Vulgata)
12/09/year (I Thess. 5:21) Omnia probate; quod bonum est, tenete. (Vulgata)
12/10/year (Sirach 8:7) Noli de mortuo gaudere, sciens quoniam omnes morimur. (Vulgata)
12/11/year (Sirach 41:13) Bonae vitae numerus dierum; bonum autem nomen permanebit in aevo. (Vulgata)
12/12/year (Ecc. 10:3) Stultus, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat. (Vulgata)
12/13/year (Proverbs 6:27) Numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant? (Vulgata)
12/14/year (Isaiah 1:17) Discite benefacere; quaerite iudicium. (Vulgata)
12/15/year (Proverbs 14:20) Amici divitum multi. (Vulgata)
12/16/year (John 12:35) Qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. (Vulgata)
12/17/year (Mark 3:24) Si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud. (Vulgata)
12/18/year (Matt. 4:4) Non in pane solo vivet homo. (Vulgata)
12/19/year (James 5:12) Sit vestrum est est, non non. (Vulgata)
12/20/year (John 4:44) Propheta in sua patria honorem non habet. (Vulgata)
12/21/year (Luke 6:23) Ecce, merces vestra multa in caelo. (Vulgata)
12/22/year (Ecc. 9:7) Comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum. (Vulgata)
12/23/year (Proverbs 26:13) Dicit piger: leaena in via; leo in itineribus. (Vulgata)
12/24/year (Ecc. 11:7) Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem. (Vulgata)
12/25/year (Romans 12:14) Benedicite et nolite maledicere. (Vulgata)
12/26/year (Proverbs 16:16) Sapientia auro melior est. (Vulgata)
12/27/year (Gal. 6:2) Alter alterius onera portate. (Vulgata)
12/28/year (Deut. 22:10) Non arabis in bove simul et asino. (Vulgata)
12/29/year (Luke 14:11) Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. (Vulgata)
12/30/year (Ecc. 3:7) Tempus tacendi et tempus loquendi. (Vulgata)
12/31/year (Romans 6:23) Stipendia peccati mors. (Vulgata)